mercoledì 7 dicembre 2016

Liber VII, 1-4

-


- Edizione: Isidore de Séville, Étymologies. Livre VII, Dieu, les anges, les saints, texte établi par Jean-Yves Guillaumin, tradudit et commenté par Jean-Yves Guillaumin et Pierre Monat. [Auteurs latins du Moyen Age]. Paris: Les Belles Lettres, 2012.

________



1. Beatissimus Hieronymus, uir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum nominum interpretationem primus in Latinam linguam conuertit. Ex quibus pro breuitate praetermissis multis quaedam huic operi adiectis interpretationibus interponenda studui.

2. Vocabulorum enim expositio satis indicat quid uelit intellegi. Habent enim quaedam ex propriis causis nominum rationem. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus uocatur.

3. Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur; quod alii Deum, alii etymologiam eius exprimentes ischiros [ἰσχυρὸς], id est fortem, interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda.

4. Secundum nomen Eloi.

5. Tertium Eloe, quod utrumque in Latino Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum. Nam Deus Graece deos [δέος] dicitur, id est timor, unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor.

6. Deus autem proprie nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua quae in Deo infra sunt posita uocabula referuntur.

7. Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod uertitur in Latinum exercituum siue uirtutum, de quo in Psalmo ab angelis dicitur: «Quis est iste rex gloriae? Dominus uirtutum».[1]

8. Sunt enim in huius mundi ordinatione uirtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique caelestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est. Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent.

9. Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, quia supra caelos est, sicut scriptum est de eo: «Excelsus Dominus; super caelos gloria eius».[2] Excelsus autem dictus pro ualde celsus. Ex enim pro ualde ponitur, sicut eximius, quasi ualde eminens.

10. Sextum Eie, id est qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est quia exordium non habet, essentiae nomen uere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum.

11 Quaerenti enim quod esset nomen eius qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: «Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad uos»; tamquam in eius conparatione qui uere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia facta sunt quasi non sint.

12. Quod enim dicitur fuit, non est; et quod dicitur erit nondum est. Deus autem esse tantum nouit, fuisse et futurum esse non nouit.

13. Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto ueraciter est. Cuius essentiae conparatum esse nostrum non esse est. Vnde et in conloquio dicimus: «Viuit Deus», quia essentia uita uiuit quam mors non habet.

14. Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, uel quod creatura omnis dominatui eius deseruiat. Dominus ergo et Deus, uel quod dominetur omnibus, uel quod timeatur a cunctis.

15. Octauum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in nouissima syllaba sonat.

16. Nonum Tetragrammaton, hoc est quattuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, iod, he, iod, he, id est, duabus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est.

17. Decimum Saddai, id est omnipotens. Vocatus autem omnipotens eo quod omnia potest, sed a faciendo quod uult, non a patiendo quod non uult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim quidquid uult, et inde omnipotens.

18. Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium.

Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut inmortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus. Vnde et merito cunctae praeponitur creaturae.

19. Inmortalis, sicut de eo scriptum est: «Qui solus habet inmortalitatem»,[3] quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur; secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus uel in aliquam alteram substantiam mutatur et uertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus Deus dicitur inmortalis, quia solus incommutabilis.

20. Incorruptibilis appellatur quia corrumpi et dissolui non potest nec diuidi. Quidquid enim capit diuisionem et interitum capit. Ille nec diuidi potest nec interire; inde incorruptibilis est.

21. Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit. Nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia aeternus est.

22. Aeternus est, quia sine tempore est. Non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quoniam caelum sedes eius habetur. Vnde est illud: «Caelum caeli Domino». Et haec ista quattuor unum significant, nam una eademque res dicitur, siue dicatur aeternus Deus, siue inmortalis, siue incorruptibilis, siue inmutabilis.

23. Inuisibilis, quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae eiusdemque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei uidere et uiuere, sicut et dictum est Moysi; unde et Dominus in euangelio dicit: «Deum nemo uidit umquam».[4] Res est enim inuisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est.

24. Inpassibilis, quia nullis perturbationibus afficitur quibus fragilitas humana succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, maeror, inuidia, et cetera quibus mens humana turbatur.

25. Sed cum dicitur Deum irasci aut zelare aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est.

26. Simplex autem dicitur siue non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est, sicut in homine, cuius aliud est esse, et aliud sapere.

27. Nam et esse potest et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam; sed quae habet, hoc et est, et omnia unus est; ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relatiue ad quamcumque personam est.

28. Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura uero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum.

29. Incorporeus autem uel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur uel intellegatur esse, non corpus. Nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia.

30. Inmensus, quia cuncta concludit, ipse a nullo concluditur, sed omnia intra eius omnipotentiam coartantur.

31. Perfectus dicitur quia nihil ei possit adici. Attamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus?

32. Sed hoc uocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua uerba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia.

33. Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia diuidi non potest, uel quia nihil aliud esse potest quod tantundem capiat potestatis.

34. Haec igitur quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam substantiam, siue in Patre, siue in Filio eius unigenito in forma Dei, siue in Spiritu sancto, qui unus Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti.

35. Sunt et quaedam uocabula ex usu nostro ad Deum sumpta, de membris nostris, siue de inferioribus; et quia in propria natura inuisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius se ipsum insinuet: ut quia omnia uidet, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod auertitur, ambulat; pro eo quod spectat, stat.

36. Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod et propheta dicit: «Iurauit Dominus exercituum per animam suam»;[5] non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu.

37. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed diuina cognitio intellegitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: «Ostende nobis faciem tuam»,[6] ac si dicatur: «Da nobis cognitionem tuam».

38. Sic et uestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum agnoscitur, ad perfectum uero omnipotens reperietur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur cuius nunc uestigia conprehendere conantur, hoc est quem uidere per speculum dicitur.[7]

39. Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deum non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur; quippe «sedere super cherubim»[8] dicitur, quod est ad situm; et «abyssum tamquam uestimentum amictus»,[9] quod est ad habitum; et «Anni tui non deficient»,[10] quod ad tempus pertinet; et «Si ascendero in caelum, tu ibi es»,[11] quod ad locum.

40. Nam et in propheta plaustri portantis fenum species ad Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.


1. Multis etiam modis Christus appellari in scripturis inuenitur diuinis. Nam ipse Dei Patris unigenitus Filius, dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam serui accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex diuinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis adsumpta sunt.

2. Christus namque a chrismate est appellatus, hoc est unctus. Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent hi qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum: et sicut nunc regibus indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat; et inde Christi dicti a chrismate, quod est unctio.

3. Nam chrisma Graece, Latine unctio nuncupatur, quae etiam Domino nomen adcommodauit facta spiritalis, quia Spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actibus: «Collecti sunt enim in hac ciuitate aduersus sanctum Filium tuum, quem uncxisti»[12]: non utique oleo uisibili, sed gratiae dono, quod uisibili significatur unguento.

4. Non est autem Saluatoris proprium nomen Christus, sed communis nuncupatio potestatis. Dum enim dicitur Christus, commune dignitatis nomen est; dum Iesus Christus, proprium est uocabulum Saluatoris.

5. Christi autem nomen nusquam alibi omnino nec in aliqua gente fuit, nisi tantum in illo regno ubi Christus prophetabatur, et unde uenturus erat.

6. Messias autem Hebraice dicitur, Graece Christus, Latina autem locutione unctus.

7. Iesus Hebraice, Graece soter [σωτήρ], Latine autem salutaris siue saluator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer uenit.

8. Etymologiam autem nominis huius etiam euangelista significat, dicens: «Vocabis nomen eius Saluator, quia ipse saluum faciet populum suum». Sicut enim Christus significat regem, ita Iesus significat saluatorem.

9. Non itaque nos saluos facit quicumque rex, sed rex Saluator. Quod uerbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando uoluit.

10. Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat «nobiscum Deus», scilicet quia per uirginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit, ut terrenis uiam salutis ad caelum aperiret.

Ad diuinitatis substantiam quae pertinent ista sunt: Deus, Dominus.

11. Deus autem dictus propter unitam cum Patre substantiam; Dominus propter seruientem creaturam.

12. Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Vnde et bis genitus dicitur, siue quia Pater eum genuit sine matre in aeternitate, siue quia mater sine patre in tempore.

13. Vnigenitus autem uocatur secundum diuinitatis excellentiam, quia sine fratribus; primogenitus, secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionis gratiam fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus.

14. Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim uel essentia Graece usia [οὐσία] dicitur, omo [ὁμο] unum. Vtrumque igitur coniunctum sonat una substantia. Hoc enim uocatur homousion quod est «Ego et Pater unum sumus»,[13] hoc est eiusdem cum Patre substantiae.

15. Quod nomen etsi scriptum in sanctis litteris non inueniatur, in assertione tamen totius Trinitatis defenditur, quia datur ratio unde recte dici ostendatur; sicut et Pater in illis libris nusquam ingenitus legitur, sed tamen dicendus esse atque credendus non dubitatur.

16. Homoeusion, similis substantiae, quia qualis Deus, talis est et imago eius. Inuisibilis Deus: et imago inuisibilis.

17. Principium, eo quod ab ipso sint omnia, et quia ante eum nihil.

18. Finis, uel quia dignatus est in fine temporum humiliter in carne nasci et mori, et iudicium nouissimum ipse suscipere, uel quia quidquid agimus ad illum referimus, et cum ad eum peruenerimus, ultra quod quaeramus non habemus.

19. Os Dei est, quia Verbum eius est. Nam sicut pro uerbis quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei uerbo os ponitur, quia mos est ut ore uerba formentur.

20. Verbum autem ideo dicitur, quia per eum Pater omnia condidit, siue iussit.

21. Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit. Vita, quia creauit. Imago dicitur propter parem similitudinem Patris.

22. Figura est, quia suscipiens formam serui[14] operum uirtutumque similitudine Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designauit.

23. Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata est; brachium, quia ab ipso omnia continentur.

24. Virtus, pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat et omnem caeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat.

25. Sapientia, pro eo quod ipse reuelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Sed tamen cum sit Pater et Spiritus sanctus sapientia et uirtus et lumen et lux, proprie tamen his nominibus Filius nuncupatur.

26. Splendor autem appellatur propter quod manifestat. Lumen, quia inluminat. Lux, quia ad ueritatem contemplandam cordis oculos reserat. Sol, quia inluminator.

27. Oriens, quia luminis fons et inlustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad uitam aeternam.

28. Fons, quia rerum origo est, uel quod satiat sitientes. Ipse quoque A et Ω. Alpha enim litteram nulla praecedit; prima est enim litterarum, sicut et Filius Dei; ipse enim se principium Iudaeis interrogantibus esse respondit. Vnde et Iohannes in Apocalypsi proprie ipsam litteram ponens ait: «Ego sum A et Ω, primus et nouissimus».[15] Primus, quia ante eum nihil est; nouissimus, quia iudicium nouissimum ipse suscepit.

29. Mediator, quia inter Deum et hominem medius constitutus est, ut hominem ad Deum perduceret; unde et illum Graeci mesiten [μεσίτην] uocant.

30. Paraclitus, id est aduocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, sicut de eo dicit Iohannes:[16] «Aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum».

31. Paraclitus autem Graecum est, quod Latine dicitur aduocatus. Quod nomen et Filio et Spiritui sancto adscribitur, iuxta quod et Dominus in euangelio ait: «Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit uobis».[17]

32. Intercessor autem ideo uocatur, quia pro culpa nostra remouenda curam gerit, et pro abluendis nostris criminibus curam inpendit.

33. Sponsus, quia descendens de caelo adhaesit Ecclesiae, ut pace Noui Testamenti essent duo in carne una.

34. Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae uoluntatis. Vnde et apud prophetam «magni consilii angelus»[18] legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum.

35. Missus dicitur eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, unde et idem dicit: «Ego a Patre exii, et ueni in hunc mundum».[19]

36. Homo autem dicitur quia natus est. Propheta, quia futura reuelauit. Sacerdos, quia pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos. Magister, quia ostensor. Nazareus uero a loco. Nazoreus a merito, id est sanctus siue mundus, quia peccatum non fecit.

37 Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intellegatur.

38. Dicitur enim Panis, quia caro. Vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium.

39. Lapis angularis, uel quia duos parietes e diuerso, id est de circumcisione et praeputio uenientes, in unam fabricam Ecclesiae iungit, uel quod pacem in se angelis et hominibus facit.

40. Lapis offensionis, quia ueniens humilis offenderunt in eum increduli homines et factus est petra scandali, sicut dicit Apostolus: «Iudaeis quidem scandalum».[20]

41. Fundamentum autem ideo uocatur, quia fides in eo firmissima est, uel quia super eum catholica Ecclesia constructa est.

42. Nam et Christus agnus pro innocentia; et ouis propter patientiam; et aries propter principatum; et haedus propter similitudinem carnis peccati;

43 et uitulus pro eo quod pro nobis est immolatus; et leo pro regno et fortitudine; et serpens pro morte et sapientia; idem et uermis, quia resurrexit;

44. aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeauit. Nec mirum si uilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur.

45. Qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius, postquam uenit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam serui accepit, et factus est Filius Dei hominis filius.

46. Vnde et quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam serui dicuntur. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de se ipso dixit: «Ego et Pater unum sumus»;[21] secundum formam serui: «Quoniam Pater maior me est».[22]

47 Homines autem minus intellegentes quid pro quid dicatur, ea quae propter formam serui dicta sunt uolunt transferre ad formam Dei, et rursus ea quae dicta sunt ut ad se inuicem personae referantur, uolunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide.

48. Sic autem Dei filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse.

49. Hinc est quod scribitur: «Si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent».[23] Filium ergo Dei crucifixum fatemur non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostra susceptione.


1. Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit et substantiam eius habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit quam quod ipse est Pater.

2 Spiritus autem dictus, secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis; et spirans utique spiritum spirans est; et ex eo appellatus Spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum spiritus sit.

3. Nam et hoc nomen, quod Spiritus dicitur non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat.

4. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur; unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc uocabulum congruit.

5. Ideo igitur Spiritus Dei sanctus uocatur, quia Patris et Filii sanctitas est. Nam cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse uocatur Spiritus sanctus, tamquam sanctitas coessentialis et consubstantialis amborum.

6. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate Filii suspicentur; ideo non praedicatur ingenitus, ne duo Patres in ipsa Trinitate credantur.

7. Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis: «Multa adhuc habeo quae uobis loquar, sed non potestis illa modo audire. Veniet autem Spiritus ueritatis, qui a Patre procedit, et de meo accipiet; ille uobis indicabit omnia».[24] Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit.

8. Hoc autem interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit; et ideo dicit Apostolus: «Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius».[25]

9. Spiritus sanctus ex opere etiam et angelus intellegitur. Dictum est enim de illo: «Et quae uentura sunt adnuntiabit uobis»; et utique angelus Graece, Latine nuntius interpretatur. Vnde et duo angeli apparuerunt Loth, in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intellegimus Filium et Spiritum sanctum; nam Pater numquam legitur missus.

10. Spiritus sanctus, quod dicitur Paraclitus, a consolatione dicitur; paraclisis [παράκλησις] enim Latine consolatio appellatur. Christus enim eum apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in caelum ascendit.

11. Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam: «Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur».[26] Ipse etiam dixit: «Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus».[27]

12. Item Paraclitus pro eo quod consolationem praestet animabus, qui gaudium temporale amittunt. Alii Paraclitum Latine oratorem uel aduocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit; ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est.

13. Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur, propter dona quae de unitatis eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini.

14. Spiritus autem principalis in psalmo quinquagesimo legitur, ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt ideo quia scriptum est: «Deus Spiritus est».[28] Quod enim non est corpus, et tamen est, uidetur restare ut spiritus sit. Intellegunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in spiritu principali Patrem, in Spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum.

15. Spiritus sanctus ideo donum dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes inpleti linguis omnium gentium loquebantur.

16. In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est, apud nos donum est; sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis, prout uult, gratiarum dona.

17. Nam et prophetias quibus uult inpertit, et peccata quibus uult dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur.

18. Spiritus sanctus inde proprie caritas nuncupatur, uel quia naturaliter eos a quibus procedit coniungit et se unum cum eis esse ostendit, uel quia in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis.

19. Vnde et in donis Dei nihil maius est caritate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus.

20. Ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed uoluntate diuina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie uocamus nomine Sapientiae, cum sit uniuersaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur uocabulo Caritatis, cum sit et Pater et Filius uniuersaliter caritas.

21. Spiritus sanctus digitus Dei esse in libris euangelii apertissime declaratur. Cum enim unus euangelista dixisset: «In digito Dei eicio daemonia»,[29] alius hoc idem ita dixit: «In spiritu Dei eicio daemonia».[30] Vnde et digito Dei scripta est lex, data die quinquagesimo ab occisione agni, et die quinquagesimo uenit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi.

22. Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria uirtus cum Patre et Filio significetur. Vnde et Paulus ait: «Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, diuidens singulis prout uult».[31] Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, quod est digitus Dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie uenisse scribitur, ut natura eius per auem simplicitatis et innocentiae declararetur. Vnde et Dominus: «Estote», inquit, «simplices sicut columbae».[32] Haec enim auis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem.

23. Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur, pro eo quod in Apostolorum actibus per diuisionem linguarum ut ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum.

24. Propterea autem diuersarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditioni populorum.

25. Quod uero supra singulos sedisse memoratur, id causa est, ut intellegatur per plures non fuisse diuisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est.

26. Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis uisum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sua integritate permaneat.

27. Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in euangelio, Domino clamante et dicente: «Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius».[33] Euangelista autem exposuit unde diceret. Secutus enim ait: «Hoc enim dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum».[34]

28. Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti uisibilis est: aqua Spiritus inuisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima; per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur.

29. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Iohanne testante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Vnde et Dominus oleo exultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus.

30. Sed et Iohannes apostolus Spiritum sanctum unctionem uocat dicens: «Et uos», inquit, «unctionem quam accepistis ab eo, permaneat in uobis; et necesse non habetis ut aliquis doceat uos; sed sicut unctio eius docet uos de omni re».[35] Ipse est enim Spiritus sanctus unctio inuisibilis.


1. Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Triunitas; ut memoria, intellegentia et uoluntas, in quibus mens habet in se quandam imaginem diuinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt, quia et singula in se manent et omnia in omnibus.

2. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus trinitas et unitas. Idem enim unum, idem tria. In natura unum, in personis tria. Vnum propter maiestatis communionem, tria propter personarum proprietatem.

3. Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; sed alius quidem, non aliud, quia pariter simplex pariterque incommutabile bonum et coaeternum.

4. Pater solus non est de alio; ideo solus appellatur ingenitus. Filius solus de Patre est natus; ideo solus dicitur genitus. Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit; ideo solus amborum nuncupatur spiritus.

5. In hac Trinitate alia appellatiua nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialia, ut Deus, Dominus, omnipotens, inmutabilis, inmortalis. Et inde propria, quia ipsam substantiam significant qua unum sunt.

6. Appellatiua uero Pater et Filius et Spiritus sanctus, ingenitus et genitus et procedens. Eadem et relatiua, quia ad se inuicem referuntur. Cum enim dicitur Deus, essentia est, quia ad se ipsum dicitur. Cum uero dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus, relatiue dicuntur, quia ad se inuicem referuntur.

7. Nam Pater non ad se ipsum, sed ad Filium relatiue dicitur, quia est ei filius; sic et Filius relatiue dicitur, quia est ei pater; sic et Spiritus sanctus, quia est Patris Filiique spiritus.

8. His enim appellationibus hoc significatur, quod ad se inuicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Proinde Trinitas in relatiuis personarum nominibus est; deitas non triplicatur, sed in singularitate est; quia si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem.

9. Nomen autem deorum in angelis et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, propter quod non sint merito aequales.

10. De quibus Psalmus: «Ego dixi: Dii estis».[36] De Patre autem et Filio et Spiritu sancto propter unam et aequalem diuinitatem non nomen deorum, sed Dei esse ostenditur, sicut ait Apostolus: «Nobis tamen unus Deus»,[37] uel sicut uoce diuina dicitur: «Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est»,[38] scilicet ut et Trinitas sit et unus Dominus Deus sit.

11. Fides apud Graecos de Trinitate hoc modo est: una usia [οὐσία], ac si dicat una natura aut una essentia; tres ipostasis [ὑποστάσεις], quod resonat in Latinum uel tres personas uel tres substantias.

12. Nam Latinitas proprie non dicit de Deo nisi essentiam; substantiam uero non proprie dicit, sed abusiue; quoniam uere substantia apud Graecos persona intellegitur, non natura.





[1] Ps 23, 10
[2] Ps 113, 4.
[3] 1 Tm 6, 16.
[4] Io 1, 18.
[5] Ier 51, 14.
[6] Ps 80, 4.
[7] Cf. 1 Cor 13, 12.
[8] Ps 99, 1.
[9] Ps 104, 6.
[10] Ps 102, 28.
[11] Ps 139, 8.
[12] Act 4, 27.
[13] Io 10, 30.
[14] Cf. Phi 2, 6, 8.
[15] Ap 22, 13.
[16] Cf. 1 Io 2, 1
[17] Io 14, 16.
[18] Is 9, 6.
[19] Io 16, 28.
[20] 1 Cor 1, 23.
[21] Io 10, 30.
[22] Io 14, 28.
[23] 1 Cor 2, 8.
[24] Io 16, 12-14.
[25] Rm 8, 9.
[26] Mt 5, 4.
[27] Mt 9, 15.
[28] Io 4, 24
[29] Lc 11, 20
[30] Mt 12, 28.
[31] 1 Cor 12, 11.
[32] Mt 10, 16.
[33] Io 7, 38.
[34] Io 7, 39.
[35] 1 Io 2, 27
[36] Ps 81, 6.
[37] 1 Cor 8, 6.
[38] Mc 12, 29 [Dt 6, 4].