Epistola
prima. Isidori episcopi Hispalensis ad Braulionem archidiaconum.
In nomine Domini. In Christo charissimo
et dilectissimo fratri Braulioni archidiacono, Isidorus.
Quia non valeo te perfrui oculis carnis,
perfruar saltem eloquiis: ut ipsa mihi sit consolatio, incolumem litteris
cognoscere quem cupio videre. Utrumque bonum esset si liceret, sed quia nunc
non licet, vel mente de te reficiar, si corporali obtutu non valeo. Dum pariter
essemus, postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti Augustini transmitteres.
Posco, ut quoquo modo me cognitum ei facias. Mittimus vobis Synonymorum
libellum, non quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueris. Commendo autem
hunc puerum, commendo et memetipsum, ut ores pro me misero, quia valde langueo
et infirmitatibus carnis et culpa mentis. In utraque tuum praesidium posco,
quia per me nihil mereor. De caetero peto ut dum vita comite portitori ad nos
regredi fuerit opportunitas, vestris nobis jubeatis laetificari eloquiis.
Epistola
II. Eiusdem Isidori ad Braulionem archidiaconum.
In Christo charissimo et dilectissimo
filio Braulioni archidiacono, Isidorus.
Dum amici litteras, charissime fili,
suscipis, eas pro amico amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda inter
absentes consolatio, ut si non est praesens qui diligitur, pro eo litterae
amplexentur. Direximus tibi annulum propter nostrum animum, et
pallium pro amicitiarum nostrarum amictu, unde antiquitas hoc traxit vocabulum.
Ora igitur pro me. Inspiret tibi Dominus ut merear adhuc in vita videre te; et
quem moestificasti abeundo, aliquando iterum laetifices te praesentando.
Quaternionem regularum per Maurentionem primiclerium direximus. De caetero autem opto tuam semper cognoscere salutem, dilectissime
mi domine, et charissime fili.
Epistola
III. Braulionis episcopi Caesaraugustani ad Isidorum.
Domino meo et vere domino Christique
electo Isidoro episcoporum summo, Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
O pie domine et virorum praestantissime,
sera est inquisitio, et tarde data mihi scribendi optio, quia peccatis meis
ingruentibus non modo sterilitatis vel inopiae malo, verum etiam luis et
hostilitatis, quominus inquirerem, horribili sum praepeditus incursu. Nunc
autem et si mille necessitatibus, mille curis attritus, post longum miseriae
tempus, veluti ab improbi soporis, ut ita dixerim, gravedine suscitatus, istius
meae suggestionis affatibus dependere praesumo salutis obsequium, et cordis et
corporis humilitate prostratus, imprecans excellentissimam tuae beatitudinis
potestatem, ut peculiarem famulum, quem pio illo sacrae dignationis intuitu
semper habuisti susceptum, usque in finem habere jubeas commendatum. Nam et ego
(Christus novit) gravi dolore discrucior, quod emenso tempore tam prolixo, vel
nunc vestrum non mereor videre conspectum: sed spero in illum qui non
obliviscitur misereri, nec repellit in finem, quia exaudiet precem pauperis, et
vestro me miserum repraesentabit aspectui. Suggero sane et omnimoda
supplicatione deposco, ut librum Etymologiarum, quem jam, favente Domino,
audivimus consummatum, promissionis vestrae memores servo vestro dirigere
jubeatis: quia, ut mihi sum conscius, magna ibi ex parte servi tui postulatione
sudasti. Et ideo in me primum existe munificus, sic in sanctorum coetibus et
felix habearis et primus. Gesta etiam synodi in qua Sintharius examinis vestri
igni (etsi non purificatus, invenitur tamen decoctus) quaeso, ut vestro
instinctu a filio vestro Domino rege nobis dirigantur cito. Nam et nostra ejus
sic flagitavit gloriam suggestio, quia multum in concilio pro investiganda opus
est veritate. De caetero Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam
beatitudinis vestrae pro integritate fidei et statu Ecclesiae suae longo tempore
praecipiat conservare, meque inter oblatrantia praesentis mundi varia et
innumerabilia discrimina munitum reddat tuae intercessionis gratia, ac
reconditum in gremium memoriae tuae, tutum ab omni tempestate peccati oratu
vestro efficiat Trinitas sacratissima: Et manu sua: Ego servus Domini Braulio
Isidoro: in Domino fruar te, lucerna ardens, et non marcescens.
Epistola
IV. Isidori ad Braulionem episcopum
Domino meo et Dei servo, Braulioni
episcopo, Isidorus.
Quia te incolumem cognovi, gratias
Christo egi; et utinam cujus cognovi salutem in hoc corpore aspicerem et
visionem! Quid autem mihi evenit pro peccatis meis, manifestabo: quia non fui
dignus tua perlegere eloquia, quia statim ut accepi pittacium tuum, puer regius
ad me venit, dedi cubiculario meo illud pittacium, et confestim ambulavi ad
principem, ut postea perlegerem, et rescriberem. Reversus e palatio regis, non
solum scripta tua non inveni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit, periit.
Et idcirco, scit Dominus, luxi meritum meum, quia non perlegi eloquium tuum,
sed rogo ut quaecunque occasio venerit, rescribas mihi. Et gratiam verbi tui
non auferas, ut quod ex meo delicto perdidi iterum gratia tua recipiam. Et manu
sua. Ora pro nobis, beatissime domine.
Epistola
V. Braulionis ad Isidorum.
Domino meo et vere domino Christique
electo Isidoro episcoporum summo Braulio servus inutilis sanctorum Dei.
Solet repleri laetitia homo interior ac
spiritualis, cum inquisitione fungitur amantis: ob id velle meum est, mi domine
reverentissime, nisi culparum maceria mearum obsistat, et benigne te
inquisitionem meam amplecti, et querelarum calumniam patienter accipere.
Utrumque enim ago, et officium inquisitionis persolvo, et tibi contra te
causarum mearum necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo auditui admittas,
in ingressu hujus dictationis portuque prostratus peto a culmine vestri
apostolatus: et quanquam vacillet calumniae objectio, ubi lacrymarum est
intercessio, cum lacrymae non sint signa calumniae, tamen sint opto et
lacrymabiles calumniae, et calumniabiles lacrymae. Sed utrumque pro licentiosa
amoris praesumptione, non autem pro arrogantiae temeritate. Sed jam causam
exordiar. Septimum, ni fallor, annum tempora gyrant ex quo me memini libros a
te conditos Originum postulasse, et vario diversoque modo praesentem vos me
frustratum esse, et absenti nihil inde vos rescripsisse, sed subtili dilatione
modo necdum esse perfectos, modo necdum scriptos, modo meas litteras
intercidisse, aliaque multa opponentes ad hanc usque diem pervenimus, et sine
petitionis effectu manemus. Ob hoc et ego vertam preces in querelam: ut, quod
supplicatione nequivi, vel calumnia lacessendo valeam adipisci. Saepe namque
solet mendico prodesse vociferatio. Quocirca cur, quaeso te, mi domine, non
tribuas quod rogaris? Unum scias, non dimittam, quasi fingens me nolle negata.
Sed quaeram, et instanter quaeram, quousque aut accipiam, aut eliciam, piissimo
Redemptore jubente: Quaerite et invenietis: et adjiciente: Pulsate et aperietur
vobis. Quaesivi, et quaero, etiam pulso. Unde et clamito ut aperias. Nam hujus
argumenti me consolatur inventio; quia qui contempsisti postulantem, exaudies
forte calumniantem. Hinc et ego scienti tua ingero; nec jactatione: novi
aliquid suggerere insipiens profecto praesumo; nec tamen erubesco imperitus
disertissimo loqui apostolici memor praecepti, quo praeciperis libenter
sufferre insipientem. Quamobrem accipe clamores calumniae. Cur rogo talentorum
distributionem, et cibariorum dispensationem tibi creditam hucusque retentas?
Jam solve manum, impertire familiis, ne inopia pereant famis. Nosti quid
creditor veniens reposcat a te. Non minuetur tibi quidquid dederis nobis. Memor
esto parvis panibus multitudinem satiatam, et superasse reliquias fragmentorum magnitudine
panum. An putas donum tibi collatum pro te solummodo esse datum? Et vestrum
est, et nostrum; commune est, non privatum. Et quis dicere vel insanus
praesumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi tantum inculpabiliter gaudere
scias? Nam cum Deus tibi oeconomiam sui thesauri et divitiarum, salutis,
sapientiae et scientiae tenere concesserit, cur larga manu non effundis quod
dando non minues? An cum in membris superni capitis unusquisque quod non
accepit sic in altero possideat ut alteri quod habet possidendum sciat, tu
forsitan ideo nobis parcus existis, quia quod mutuo a nobis resumas non
invenis? Sed si habenti das, tantillae mercedis fructum reportas. Sin vero non
habenti tribuis, praeceptis evangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in
retributione justorum. Proinde et ego remordeor conscientia, eo quod in me
communicabile nihil boni sentiam, quoniam jubemur per charitatem servire
invicem, et unusquisque quam accepit gratiam in alterutrum illam administrare,
sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei; atque unicuique sicut divisit
Deus mensuram fidei in unam compagem membrorum, debet eam caeteris partibus
communicare; quia haec omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens
singulis prout vult. Sed ad unum ac peculiarem subsidium, quod praemisi,
recurro, ad importunitatem scilicet amicam amicitia destitutis, ac nulla membrorum
honestorum gratia decoratis. Idcirco audi vocem meam tot interjacentibus
terris. Redde, redde, quos debes. Nam servus es Christi et Christianorum, ut
illic sis major omnium nostrum, et quia nostri causa tibi collatam persentis
gratiam, sitientibus animis scientiaeque fame cruciatis impertiri non
dedigneris. Non sum saltem pes, qui ad injuncta discurrens possim alvo
Ecclesiae, membrorum scilicet judici, obedientiae discursu parere, nec
principatui capitis imperanti obsequendo placere? Quin et si de inhonestioribus
membris me esse sciam, sufficiat quia quae te constat a capite percepisse per
me est dignum egerere, nec te, me non egerere, quamvis minimum, Christi tamen
sanguine redemptum. Nam nec dicit caput pedibus: Non estis mihi necessarii, quoniam
quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt, et quae
putantur ignobiliora esse, his honorem abundantiorem circumdamus, et quae
inhonestiora sunt nostra, majorem honestatem habent. Sic itaque Creator noster
ac dispensator cuncta dispensat, ut cum in altero alteri dona divina quae in se
non percipit possidenda tribuuntur, charitas cumuletur. Denique tunc bene
multiformis gratia dispensatur, quando acceptum donum et eis qui hoc non habent
creditur, quando propter eum cui impenditur datum putatur. Hoc Apostoli
capitulum a nobis in parte praemissum, optime novit prudentia charitatis
vestrae huic rei congruere totum, et quidquid summatim tetigi, te procul dubio
nosse melius latet nullum. Itaque hoc solum superest, quod et magnopere peto,
ut praestes postulata, et si non pro me, saltem pro ipsa charitate divinitus
impertita. Pro qua jubemur et nosse et praestare omnia, et sine qua nihil sunt
omnia. Sed et si qua superflua, si qua negligenter, si qua minus humiliter aut
inutiliter potius effudi quam dixi: cuncta, quaeso, benigne suscipias, cuncta
ignoscas, cuncta ores, ut Deus ignoscat. Ergo et hoc notesco, libros
Etymologiarum, quos a te domino meo posco etsi detruncatos corrososque jam a
multis haberi sciam: inde rogo ut eos mihi transcriptos, integros, emendatos,
et bene coaptatos digneris mittere, ne raptus aviditate in perversum cogar
vitia pro virtutibus ab aliis sumere. Ego autem opto, quamvis nullius egeas, et
ultroneae dicuntur putere merces, et dignatio vestrae benignitatis imperet
nobis in id quod possumus et valemus, tantum ut obsequio nostro utaris, imo
charitate, quae Deus est, perfruaris. His igitur expletis, erunt mihi
quaestiones de sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem cordis
vestri lumen aperiret, si tamen et nobis jubes resplendere, et divinae legis
obscura reserare. Nec si ista quae peto percepero, de illis silebo, sed viam
reseras capiendae fiduciae, cum in hac prima fronte non me confoderis, stimulis
verecundiae, et ignaviae meae locum dederis veniae, quod quem diligebas,
quamlibet immeritum, non jusseris reprobare, quia ignominiosum valde videtur ac
vile, si necdum satiatus quis charitate, ab eo quem amabat invenitur secedere.
Obsequio autem meae servitutis dependo jura salutis, et quaeso pietatem
sanctissimae vestrae potestatis, ut pro me orare digneris: quatenus quotidie
fluctuantem animam in malis tuo intercessu lucreris, et ad portum
tranquillitatis aeternae deducas erutam a miseriis et a scandalis. Dulce mihi
fuit diu ad te loqui, quasi coram positus vultum viderem tuae faciei, ideo nec
verbositatem cavi et temeritatem fortassis incurri. Sed aut hoc aut aliud agere
debui, tantum ut quod noluisti per humilitatem, saltem tribuas per tumultuantem
improbitatem. Ecce quantum audaciae dedit mihi gratia vestrae benevolentiae. Et
ideo si quid in hoc displicuerit, sibi imputet quae tantum amat, ut timorem
tollat. Nam perfecta charitas foras mittit timorem. Speciali quoque gratia
fretus speciali domino, in quo vires sanctae Ecclesiae consistunt, suggero ut
quia Eusebius noster metropolitanus decessit, habeas misericordiae curam. Et
hoc filio tuo, nostro domino suggeras ut utilem illi loco praeficiat, cujus
doctrina et sanctitas caeteris sit vitae forma. Hunc autem filium praesentem
beatissimae potestati vestrae per omnia commendo, ut tam de his quae hic
suggessimus, quam etiam de his quae supra questi sumus, eloquio vestro per eum
illustrari mereamur.
Epistola
VI. Isidori ad Braulionem.
Domino meo et Dei servo Braulioni
episcopo, Isidorus.
Tuae sanctitatis epistolae me in urbe
Toletana invenerunt. Nam permotus fueram causa concilii. Sed quamvis jussio
principis in itinere positum remeare me admonuisset, ego tamen quia propinquior
eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius cursum itineris non
intercludere. Veni ad praesentiam principis, inveni praesentem diaconum tuum:
per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum et legi, et de salute tua Deo
gratias egi, desiderio omni desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam
tamen habens per Christum in hac vita videndi te; quia spes non confunditur per
charitatem, quae diffusa est in cordibus nostris. Codicem Etymologiarum cum
aliis Codicibus de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invaletudine,
tamen tibi modo ad emendandum statueram offerre, si ad destinatum concilii
locum pervenissem. De constituendo autem episcopo Tarraconensi, non eam quam
petisti sensi sententiam Regis, sed tamen et ipse adhuc, ubi certius convertat
animum, illi manet incertum. Peto autem, ut pro meis peccatis apud Dominum
existere digneris intercessor, ut impetratu tuo deleantur delicta mea, et
remittantur facinora. Item manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et
egregie frater.
Epistola
VII. Eiusdem Isidori ad Braulionem.
Domino meo et Dei servo Braulioni
episcopo, Isidorus.
En tibi, sicut pollicitus sum, misi opus
de Origine quarumdam rerum, ex veteris lectionis recordatione collectum, atque
ita in quibusdam locis adnotatum, sicut exstat conscriptum stylo majorum.
Epistola
VIII. Eiusdem Isidori ad Braulionem
Domino meo et Dei servo Braulioni
episcopo, Isidorus.
Omni desiderio desideravi nunc videre
faciem tuam, et utinam aliquando impleret Deus votum meum, antequam moriar. Ad
praesens autem deprecor, ut commendes me Deo orationibus tuis, et ut in hac
vita spem meam impleat, et in futura beatitudinis tuae consortium mihi
concedat. Et manu sua. Ora pro nobis, beatissime domine et frater.
PL 80, 649-658.
___________
Ricordiamo che esiste un'edizione critica di questo epistolario di Braulione di Saragozza: Epistolario de s. Braulio de Zaragoza: edición crítica según el códice 22 del Archivo Capitular de León, con una introducción histórica y comentario por José Madoz. Madrid: [s.n.], 1941. Per motivi pratici, però, abbiamo usato in questo post il testo della PL che raccoglie, a sua volta, l'edizione che E. Flórez pubblicò nel vol. XXX della sua España Sagrada.
Per uno studio aggiornato sull'epistolario di Braulione e traduzione spagnola (non accompagnata purtroppo dal testo latino): BRAULIO DE ZARAGOZA, Epístolas. Edición de Ruth Miguel Franco. Tres Cantos: Akal, 2015.
