1. Visum est mihi ut tuae sanctitati breuiter exponerem
qualiter bonae recordationis dominus meus Isidorus, Hispalensis ecclesiae
metropolitanus episcopus, poenitentiam acceperit, suamque confessionem erga
Deum uel hominibus habuit, uel quomodo de hoc saeculo ad caelum migrasset,
fideli praenotationis meae stilo tuae dilectioni notescerem. Quae res me primum
conpulit pro hac sollicitudine, quam ex amore in eum offertis, + uestrae caritatis agere; + deinde, quia uera supprimere nequeo, et quod de eo (parua de
multis) colligere potui, te orante, dicere cogor.
2. Dum finem suum, nescio qua sorte, iam prospiceret et
fatigatum corpus aegritudine assidua subtiliter animae natura peruideret, tanta
elemosina quotidianis diebus per sex pene menses seu amplius, plus quam erat
solitus pauperibus ab eo est erogata, ut oriente sole usque in uesperum + multis illis in accipiendam maneret substantiam.
+ Post haec uulnere percussus est ita ut,
dum febris in corpore conualesceret et cibum reiceret debilitatus stomacus, ad
poenitentiam conualuit atque suos coepiscopos Iohannem scilicet et Eparcium
beatissimos mox adesse fecit praesentes. Et dum a cellula sua ad basilicam
sancti Vincentii martiris adduceretur, tanta agmina pauperum, clericorum,
religiosorum omnium cunctarumque huius ciuitatis plebium cum uocibus et magno
ululatu eum susceperunt, ut, si ferreum possideret quispiam pectus, solueretur
mox in lacrimis et lamentum totus. Et dum in praedicti martiris basilicam iuxta
altaris cancellum in medio poneretur choro, mulierum turbas longius stare
praecepit, ut in accipiendo ipse poenitentiam uirorum tantum, nam non illarum,
circa eum cerneretur praesentiam.
3. Et dum a praedictis sacerdotibus ab uno cilicium, ab
altero super se mitti exposceret cinerem, expandens manus ad caelum, ita
exorsus est, dicens: 'Tu Deus, qui nosti corda hominum et publicano longe
posito, dum pectus percuteret suum, dimittere peccata dignatus es, qui Lazarum
dormientem de monumento post resolutionem carnis die quarta dignatus es
resuscitare, et Abrahae patriarchae sinus eum reciperet uoluisti, suscipe in
hac hora confessionem meam, et peccata quae innumerabiliter contraxi, ab oculis
differ tuis, non reminiscaris mala mea et iuuentutis delicta ne memineris. Tu,
Domine, non posuisti poenitentiam iustis qui non peccauerunt tibi, sed mihi
peccatori, qui peccaui super numerum harenae maris. Non inueniat in me hostis
antiquus quod puniat. Tu scis quia, postquam infelix ad onus istud, potius quam
ad honorem, in hanc sanctam ecclesiam indigne perueni, peccare nunquam siniui,
sed ut inique agerem laboraui. Et quia Tu dixisti in quacumque hora peccator se
a uiis suis conuerterit, omnes iniquitates suas traderes obliuioni, huius
praecepti memor sum tui. Clamo utique cum spe et fiducia ad Te, cuius caelos
aspicere non sum dignus prae multitudine peccatorum qui conuersantur in me.
Adesto et suscipe orationem meam, et mihi peccatori dona ueniam postulatam.
Quod si caeli non sunt mundi in conspectu tuo, quanto magis ego homo, qui bibi,
quasi aquas, iniquitatem, et sumpsi, ut + claustra,
+ peccatum?'
4. His igitur consummatis, corpus et sanguinem Domini cum
profundo gemitu cordis, indignum se iudicans, ab ipsis suscepit pontificibus.
Deinde eorundem sacerdotum et quicumque de clero erant, ciuium cunctarumque
plebium ueniam precabatur, dicens: 'Deprecor uos, sanctissimi domini mei
sacerdotes, sanctamque congregationem clericorum et populi, ut pro me infelice
et pleno omne sorde peccati ad Dominum uestra porrigatur oratio, ut qui meo
merito eius non sum dignus impetrare clementiam, intercessu uestro merear
consequi meorum ueniam delictorum. Dimittite mihi, obsecro, indigno, quod in
unumquemque commisi uestrum. Si quem contempsi odio, si quem reieci impie
caritatis consortio, si quem maculaui consilio, si quem laesi irascendo,
dimittite mihi nunc petenti, immo et poenitenti'. Et dum magna uoce omnes pro
eo indulgentiam cum lacrimis postulassent, et unicuique debiti sui uincula uel
cirografa condonasset, circunstantes iterum admonuit, dicens: 'Sanctissimi
domini mei episcopi et omnes qui adsunt, rogo et obsecro ut caritatem inuicem
uobis exhibeatis, non reddentes malum pro malo, nec uelitis esse susurro in
populo, non inueniat in uos hostis antiquus quod puniat, non repperiat a uobis
relictum lupus rapax quem auferat, sed potius ereptam ab ore lupi ouem pastor
suis humeris congaudens reportet ad hanc aulam'.
5. Igitur post hanc confessionem uel orationem, residuam
egenis et pauperibus mox dari iussit pecuniam. Cui tamen fideli sit dubium ut
non statim, dimissa omnia facinora, adsociaretur coetibus angelorum? Interea se
ab omnibus osculari studuit, dicens: 'Si ex toto corde dimiseritis ea quae et
in uos aduersa uel praua usque hactenus intuli, dimittet uobis Creator
omnipotens omnia delicta uestra. Ita ut sacri fontis unda, quam hodie deuotus
est populus percepturus, sit uobis in remissione peccatorum, et hoc osculum
inter me et uos maneat in testimonium futurorum'.
6. Conpletis his omnibus ad cellulam reductus est, et post
diem confessionis uel poenitentiae quartum, pastoralem iugiter curam finem suum
consummauit in pace. Amen.
[Sub die pridie kalendas
aprilis, luna nona decima, era DCLXXIIII].
CCSL 113B, 379-388.
