![]() |
| Biblioteca - Real Monasterio de San Lorenzo de El Escorial |
I TITVLVS BIBLIOTHECAE.
Permultos libros gestant haec scrinia
nostra,
Qui cupis ecce
lege si tua uota libent.
Tolle hic segnitiem, pone fastidia
mentis.
Crede mihi
frater, doctior inde redis.
An dicis forte: quid iam mihi ista
necesse est?
Quod meditem
studii nil superesse mihi,
Explicui historias et percurri omnia
legis.
Vere hoc si
dicis iam nihil ipse sapis.
II <FLORILEGIA ET GRAMMATICA>.
Sunt hic plura sacra sunt hic mundi alia
plura,
Ex his si qua placent carmina tolle, lege.
Prata uides plena spinis et copia floris,
Si non uis spinas sumere sume rosas.
III <DE SACRIS SCRIPTURIS>.
Hic geminae radiant ueneranda uolumina
legis,
Condita sunt
pariter hic noua cum ueteri.
IV ORIGENES.
Ille ego Origenes doctor uerissimus olim
Quem primum
fidei Graecia clara dedit,
Celsus eram meritis et clarus copia
fandi,
Praeruptus subito lingua nocente rui.
Condere si credis studui tot milia libros
Quot legio missos ducit in arma uiros.
Nulla meos umquam tetigit blasphemia
sensus,
Sed uigil et prudens tutus ab hoste fui.
Sola mihi casum Periarchon dicta
dederunt,
His me coniectum impia tela premunt.
V HILARIVS.
Gallia me genitum Pictauis ore tonanti
Doctorem
Hilarium misit alumna suum.
VI AMBROSIVS.
Ambrosius doctor signis insignis et
hymnis
Enitet hic
titulis enitet eloquiis.
VII AVGVSTINVS.
Mentitur qui te totum legisse fatetur,
Aut quis
cuncta tua lector habere potest?
Namque uoluminibus mille Augustine
refulges
Testantur
libri quod loquor ipse tui.
Quamuis multorum placeat prudentia libris
Si Augustinus adest sufficit ipse tibi.
VIII HIERONYMVS.
Hieronyme interpres uariis doctissime
linguis,
Te Bethlem celebrat te totus personat
orbis,
Te quoque nostra tuis promet bibliotheca
libris.
IX IOHANNES CHRYSOSTOMVS.
Nomine Iohannes Chrysostomus inde
uocatus,
Aurea quod nostrum lingua coruscet opus.
Constantinopolis me praeceptore refulget
Et celebror libris doctor ubique meis.
Composui mores uirtutum praemia dixi
Et docui miseros crimine flere reos.
X CYPRIANVS.
Clarior eloquio cunctis Cypriane
refulges,
Tu modo doctor
eras tu modo martyr ades.
XI PRVDENTIVS AVITVS IVVENCVS SEDVLIVS.
Si Maro si Flaccus si Naso et Persius
horret
Lucanus si te Papiniusque tedet,
Pareat eximio dulcis Prudentius ore
Carminibus uariis nobilis ille satis.
Perlege facundi studiosum carmen Auiti
Ecce Iuuencus adest Seduliusque tibi,
Ambo lingua pares florentes uersibus ambo
Fonte euangelico pocula larga ferunt.
Desine gentilibus ergo inseruire poetis,
Dum bona tanta potes quid tibi Calliroen?
XII EVSEBIVS OROSIVS.
Historias rerum et transacti tempora
saecli
Condita membranis haec simul arca gerit.
XIII GREGORIVS.
Quantum Augustino clares tu Hippone
magistro
Tantum Roma suo praesule Gregorio.
XIV LEANDER.
Non satis antiquis doctoribus impar
haberis
Leander uates
hoc tua dicta docent.
XV THEODOSIVS PAVLVS GAIVS.
Conditur hic iuris series amplissima
legum
Veridico Latium quae regit ore forum.
XVI COSMAS DAMIANVS HIPPOCRATES GAL[I]ENVS.
Quos claros orbe celebrat medicina
magistros
Hos praesens pictos signat imago uiros.
XVII <DE MEDICIS AEGROTIS QVE>.
Sunt medico dona quamdiu quisque laborat;
Aeger iam surgit, nulla lagoena uenit.
Quod debes medico redde aeger ne mala rursus
Occurrant, currit denuo nemo tibi.
XVIII ITEM.
Pauperis attende medice censum atque
potentis,
Dispar condicio dispari habenda modo est.
Si fuerit diues sit iusta occasio lucri,
Si pauper
merces sufficit una tibi.
XIX TITVLVS PIGMENTARII.
Quidquid Arabs aris, quidquid fert Indus
odoris,
Quidquid et Ionii peruehit unda maris:
Cinnamomum, myrram, folium, casiamque
nitentem,
Balsama, tus, calamum, Coryciumque crocum.
Haec possunt magnorum pigmentaria regum
Et domus inmensis proflua diuitiis.
Nos uiles fruimur pratorum germinis
herbas,
Quas humiles ualles et iuga celsa ferunt.
Ergo sacri Hesperidum montes et rura
ualete,
Nam multis curis munera uestra ualent.
XX.
Hic odorata iacent hic spirant cinnama
tura,
Quaeque serunt Seres quaeque Sabaea feret
XXI.
Vnguenti genera dum sint gratissima plura
Nil nardo et stacte suauius esse potest.
XXII.
Vnguenti genera dum constent florida
plura
Nil rosa uel uiolis gratius esse potest.
Cedet telinus cedet amaracinus illis,
Cedet et his cyprus qui regione uenit.
XXIII.
Vnguenta hic cernis uaria quae Graecia
misit
Plurima Hesperia de regione sumus.
XXIV.
Vascula concreta fragili de puluere
creatae
Pigmenta gerimus pocula nulla damus.
XXV TITVLVS SCRIPTORII.
Qui calamo certare nouit cum mortua pelle
Si placet huc ueniat hic sua bella gerat.
XXVI.
Qui uagus hic fuerit media librarius hora
suspensus binis ferietur terga flagellis.
XXVII.
Si plus bis terque quaterque † ………..
……………………. † fieri quod uult
Scriba magis nosset eo oportet amice <˘-x>
Si sapis et sentis hoc tibi dico tace;
Non patitur quemquam coram se scriba
loquentem.
Non est hic quod agas garrule, perge foras!
CCSL 113A, 211-235.
