1. Vetus testamentum ideo dicitur, quia
ueniente nouo cessauit. De quo Apostolus meminit dicens:
Vetera
transierunt, et ecce facta sunt noua.
2. Testamentum autem nouum ideo
nuncupatur, quia innouat; non enim illud discunt nisi homines renouati ex
uetustate per gratiam et pertinentes iam ad testamentum nouum, quod est regnum
caelorum. 3. Hebraei autem uetus testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum
litterarum suarum in uiginti duos libros accipiunt, diuidentes eos in tres
ordines, legis scilicet, prophetarum et hagiograforum. 4. Primus ordo legis in
quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, quod est Genesis; secundus
Hellesmoth, quod est Exodus; tertius Vagecra, quod est Leuiticum; quartus
Vagedaber, quod est Numerus; quintus Elladabarim, quod est Deuteronomium. 5.
Hii sunt quinque libri Moysi, quos Hebrei Thorath, Latini legem appellant.
Proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. 6. Secundus ordo est
prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosue Benun, qui
latine Iesu Naue dicitur; secundus Soptim, quod est Iudicum; tertius Samuhel,
qui est Regum primus; quartus Malachim, qui est Regum secundus; quintus Esaias;
sextus Hieremias; septimus Ezechihel; octauus Tarestra, qui dicitur Duodecim
Prophetarum, qui libri, quia sibi pro breuitate adiuncti sunt, pro uno
accipiuntur. 7. Tertius ordo hagiograforum, id est sancta scribentium, in quo
sunt libri nouem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Masloth, quod
est Prouerbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Eclesiastes; quintus
Sirasirim, quod est Cantica canticorum; sextus Danihel; septimus Dabreiamin,
quod est uerba dierum, hoc est Paralipomenon; octauus Esdras; nonus Ester. Qui
simul omnes quinque, octo et nouem fiunt uiginti et duo, sicut superius
conpreensi sunt. 8. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod latine Lamentatio
Hieremiae, hagiografis adiciunt, et uiginti quattuor uolumina testamenti
ueteris faciunt, iuxta uiginti quattuor seniores qui ante conspectum Dei
adsistunt. 9. Quartus est apud nos ordo ueteris testamenti eorum librorum qui
in canone hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est; secundus
Eclesiasticus; tertius Tobi; quartus Iudith; quintus et sextus Maccabeorum;
quos licet Iudei inter apocrifa separant, eclesia tamen Christi inter diuinos
libros et honorat et praedicat. 10. In nouo autem testamento duos sunt ordines:
primus euangelicus, in quo sunt Mattheus, Marcus, Lucas et Iohannes; secundus
apostolicus, in quo sunt Paulus in quattuordecim epistolis, Petrus in duabus,
Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus apostolorum et Apocalipsin
Iohannis. 11. Summa autem utriusque testamenti trifarie distinguitur, id est in
historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie diuiduntur, id
est, quid a Deo, quid ab angelis uel ab hominibus gestum dictumque sit, quid a
prophetis pronuntiatum de Christo et corpore eius, quid de diabolo et membris
ipsius, quid de ueteri et nouo populo, quid de presenti saeculo et futuro regno
atque iudicio.
1. Veteris testamenti secundum Hebreorum
traditionem hii peribentur auctores. Primus Moyses diuinae historiae cosmografiam
in quinque uoluminibus edidit, quod Pentateuchum nominatur. 2. Pentateucus
autem a quinque uoluminibus dicitur; penta enim grece quinque, teucus uolumen
uocatur. 3. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio
saeculi in eo contineatur. 4. Exodus uero exitum ab Egipto, uel egressum populi
Israhel digerit et ex ea causa nomen accepit. 5. Leuiticus appellatur eo quod leuitarum
ministeria et diuersitatem uictimarum exequitur totusque in eo ordo leuiticus
adnotatur. 6. Numerorum liber uocatur eo quod in eo egressae de Egipto tribus
dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio
continetur. 7. Deuteronomium greco sermone appellatur, quod latine
interpretatur secunda lex, id est, repetitio et euangelicae legis prefiguratio;
qui sic ea habet quae priora sunt, ut tamen noua sint omnia quae in eo
replicantur. 8. Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Naue, cuius historiam
continet; scriptorem uero eius eundem Iosue Hebrei adseuerant, in cuius textu
post Iordanis transitum regna hostium subuertuntur, terra populo diuiditur et
per singulas urbes, uiculos, montes atque confinia eclesiae caelestique
Hierusalem spiritalia regna praefigurantur. 9. Iudicum nominatur a principibus
populi, qui prefuerunt in Israhel post Moysen et Iosue, antequam Dauid et
ceteri reges existerent; hunc librum edidisse creditur Samuhel. Liber Samuhel
eiusdem Samuhelis natiuitatem et sacerdotium et gesta discribit, idcirco et ab
eo nomen accepit. 10. Et quamuis hic liber Saul et Dauid historiam contineat,
utrique tamen ad Samuhel referuntur, quia ipse uncxit Saul in regnum, ipse
Dauid in regem futurum; cuius libri primam partem conscripsit idem Samuhel,
sequentia uero eius usque ad calcem scripsit Dauid. 11. Malachim liber proinde
appellatur, eo quod reges Iudae et israheliticae gentis gestaque eorum per
ordinem digerat temporum. Malach enim hebraice, latine regum interpretatur.
Hunc librum Hieremias primus in unum uolumen coegit, nam antea sparsus erat per
singulorum regum historias. 12. Paralipomenon grece dicitur quod nos
pretermissorum uel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in lege uel regum
libris uel omissa uel non plene relata sunt, in isto summatim ac breuiter
explicantur. 13. Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex
prophetis, nonnulli uero eundem Iob post plagam suae passionis scriptorem
fuisse existimant, arbitrantes ut, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit,
ipse narraret quas uictorias expediuit. 14. Principia autem et fines libri Iob
apud Hebreos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco, quo
ait:
pereat
dies in qua natus sum,
usque ad eum locum:
idicirco
ego me repreendo et ago poenitentiam,
omnia heroico metro discurrunt. 15. Psalmorum
liber grece psalterium, hebraice nabla, latine organum dicitur; uocatus autem
Psalmorum quod, uno propheta canente ad psalterium, corus consonando
responderet. Titulus autem in psalmis hebraicus ita est isphir thaillim, quod
interpretatur uolumen ymnorum. 16. Auctores autem psalmorum qui ponuntur in
titulis: Moyses scilicet et Dauid et Salomon, Asaph, Ethan et Iditun et filii
Core, Eman, Ezraelite et reliquorum, quos Esdras uno uolumine conpreendit. 17. Omnes
autem psalmi apud Hebreos metrico carmine constant esse conpositi, nam in more romani
Flacci et greci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc alcaico personant, nunc saffico
nitent trimetro, uel tetrametro pede incedentes. 18. Salomon, filius Dauid, rex
Israhel iuxta numerum uocabulorum suorum tria uolumina edidit, quorum primus
est Masloth: quem Greci Parabolas, Latini Prouerbiorum nominant, eo quod in
ipso sub conparatiua similitudine figuras uerborum et imagines ueritatis
ostenderit. 19. Ipsam autem ueritatem ad intellegendum legentibus reseruauit. Secundum
librum Coeleth uocauit, qui grece Eclesiasten dicitur, Latine Contionator, eo
quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Prouerbiis, sed ad uniuersos
generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et
breuia et ob hoc minime adpetenda. 20. Tertium librum Sirasirim praenotauit,
qui in latinam linguam uertitur Canticum canticorum, ubi per epitalamium carmen
coniunctionem Christi et eclesiae mistice canit. Dictum autem Canticum
canticorum, eo quod omnibus canticis preferatur, quae in scripturis sacris
habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta
sanctorum. 21. Horum autem trium librorum carmina exametris et pentametris
uersibus apud suos conposita peribentur, ut Iosippus Hieronimusque scribunt.
22. Esaias, euangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum
eloquentiae prosa incedit; canticum uero exametro et pentametro uersu
discurrit. 23. Hieremias similiter edidit librum suum cum trenis eius, quos nos
lamenta uocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adibeantur. In
quibus quadruplicem diuerso metro conposuit alfabetum, quorum duo prima quasi saffico
metro scripta sunt, quia tres uersiculos, qui sibi nexi sunt et ab una tantum
littera incipiunt, eroicum comma concludit. 24. Tertium alfabetum trimetro
scriptum est, et a ternis litteris idem terni uersus incipiunt; quartum alfabetum
simile primo et secundo habetur. 25. Ezechihel et Danihel a uiris quibusdam
sapientibus scripti esse peribentur, quorum Ezechihel principia et fines multis
habet obscuritatibus inuoluta. Danihel uero claro sermone regna orbis
pronuntiat et tempus aduentus Christi manifestissima predicatione adnotat. Hii
sunt quattuor prophetae qui maiores uocantur, quia prolixa uolumina
condiderunt. 26. Libri duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus
prenotatur, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum breues sunt.
27. Vnde et conexi sibimet inuicem in uno uolumine continentur, quorum nomina:
Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuc, Soffonias, Aggeus,
Zacharias et Malachias. 28. Esdra liber auctoris sui titulo prenotatur, in
cuius textu eiusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur; nec
quemquam moueat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et
quartus non habentur apud Hebreos, sed inter apocrifos deputantur. 29. Hester
librum Esdras creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura eclesiae
Dei populum a seruitute et morte eripuisse scribitur atque, interfecto Aman,
qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. 30. Liber Sapientiae
apud Hebreos nusquam est, unde et ipse titulus grecam magis eloquentiam
redolet; hunc Iudei Filonis esse adfirmant, qui proinde Sapientiae nominatur,
quia in eo Christi aduentus qui est sapientia Patris, et passio eius euidenter
exprimitur. 31. Librum autem Eclesiasticum certissime Iesus filius Sirac, hierosolimita,
nepos Iesu sacerdotis magni, conposuit; de quo meminit et Zacharias, qui liber
apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo prenotatur. 32. Dictus
autem Eclesiasticus eo quod de totius eclesiae disciplina religiosae
conuersationis magna cura et ratione sit editus; hic et apud hebreos reperitur,
sed inter apocrifos habetur. 33. Iudith uero et Tobi, siue Maccabeorum libri
quibus auctoribus scripti sunt minime constat. Habent autem uocabula ex eorum
nominibus, quorum gesta scribuntur. 34. Quattuor libros euangeliorum quattuor euangelistae
singulariter conscripserunt. 35. Primus Mattheus conscripsit euangelium
litteris hebraicis et sermonibus in Iudea initians euangelizare ab humana
Christi natiuitate dicens:
Liber
generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham,
significans descendisse corporaliter ex
semine patriarcarum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum
sanctum. 36. Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit euangelium Christi
eloquio greco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu
prophetali fecit dicens:
Vox
clamantis in deserto, parate uiam Domino,
ut ostenderet Christum post adsumptionem
carnis euangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus
est, sicut scriptum est:
et
prophetam in gentibus posui te.
37. Tertius Lucas, inter omnes
euangelistas greci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Grecia, euangelium
scripsit Theofilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens:
Fuit
in diebus Herodis Regis Iudeae sacerdos Zacharias,
ut manifestaret Christum post natiuitatem
carnis et predicationem euangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. 38.
Ipse et sacerdos de quo dictum est in Psalmis:
Tu
es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melcisedech.
Vbi enim Christus aduenit, sacerdotium
Iudeorum obmutuit, lex et prophetia cessauit. 39. Quartus Iohannes scripsit euangelium
ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Saluatorem, qui pro
nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a
caelo uenisse et post mortem ad caelum iterum remeasse. 40. Hii sunt quattuor euangelistae,
quos per Ezechielum Spiritus sanctus significauit in quattuor animalibus; propterea
autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides christianae
religionis eorum praedicatione disseminata est. 41. Animalia autem dicta sunt
quoniam propter animam hominis predicatur euangelium Christi; nam et oculis
plena erant intus et foris, quoniam praeuident euangelia quae dicta sunt a
prophetis et quae promiserit in priori. 42. Crura autem eorum recta, quia nihil
prauum in euangeliis est; et alas senas, tegentes crura et facies suas;
reuelata sunt enim quae tegebantur in aduentum Christi. 43. Euangelium autem
interpretatur bona adnuntiatio; grece enim eu bonum, angelium adnuntiatio
dicitur, unde et angelus nuntius interpretatur. 44. Paulus apostolus suas
scripsit epistolas quattuordecim, ex quibus nouem septem eclesiis scripsit,
reliquas discipulis suis Timoteo, Tito et Filemoni. 45. Ad Hebreos autem epistola
plerisque latinis eius esse incerta est propter dissonantiam sermonis;
eandemque alii Barnaban conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse
suspicantur. 46. Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae
ideo nominantur, quia non uni tantum populo uel ciuitati, sed uniuersis
gentibus generaliter scriptae sunt. 47. Iacobus et Iohannes et Iudas suas
scripserunt epistolas. 48. Actus apostolorum primordia fidei christianae in
gentibus et nascentis eclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem
Lucam esse euangelistam, in quo opere nascentis eclesiae infantia texitur et
apostolorum historia retinetur, unde et Actus apostolorum dicitur. 49. Apocalipsin
librum Iohannes euangelista scripsit eo tempore, quo ob euangelii predicationem
in insula Pathmos traditur relegatus. Apocalipsin autem ex greco in latinum
reuelatio interpretatur. Reuelatio enim dicitur manifestatio eorum quae
abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit:
Apocalipsin
Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere seruis suis.
50. Hii sunt scriptores sacrorum
librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et
praecepta uiuendi et credendi regulam conscripserunt. 51. Praeter haec alia
uolumina apocrifa nuncupantur. Apocrifa autem dicta, id est secreta, quia in
dubium ueniunt. Est enim earum occulta origo nec patet patribus, a quibus usque
ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione
peruenit. 52. In his apocrifis, etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter
multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte a prudentibus
iudicantur non esse eorum credenda, quibus adscribuntur. 53. Nam multa et sub
nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab hereticis
proferuntur, quae omnia sub nomine apocriforum auctoritate canonica diligenti
examinatione remota sunt.