1. Canones Euangeliorum Ammonius Alexandriae
primus excogitauit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius
conposuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos inuenire et scire possimus qui
reliquorum euangelistarum similia aut propria dixerunt. 2. Sunt autem numero
decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt:
Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus in quibus tres: Mattheus, Marcus,
Lucas. Tertius in quibus tres: Mattheus, Lucas, Iohannes. Quartus in quibus
tres: Mattheus, Marcus, Iohannes. 3. Quintus in quibus duo: Mattheus, Lucas.
Sextus in quibus duo: Mattheus, Marcus. Septimus in quibus duo: Mattheus,
Iohannes. Octauus in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus in quibus duo: Lucas,
Iohannes. 4. Decimus in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum
expositio haec est. Per singulos enim euangelistas numerus quidam capitulis
adfixus adiacet, quibus numeris subdita est era quaedam mineo notata, quae
indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est era. 5. Verbi
gratia: si est era prima, in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia,
in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum perueniens. 6. Si igitur aperto
quolibet euangelio, placuerit scire qui reliquorum euangelistarum similia
dixerunt, adsumes adiacentem numerum capituli et requires ipsum numerum in suo
canone quem indicat, ibique inuenies quot et qui dixerunt; et ita demum in
corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula euangelia
de eisdem dixisse inuenies.
1. Canon autem grece, latine regula nuncupatur.
Regula autem dicta quod recto ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii
dixerunt regulam dictam uel quod regat uel quod normam recte uiuendi prebeat, uel
quod distortum prauumque quid corrigat. 2 Canones autem generalium conciliorum
a temporibus Constantini coeperunt. In precedentibus namque annis, persecutione
feruente, docendarum plebium minime dabatur facultas. 3. Inde christianitas in
diuersas hereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum conuenire,
nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem christianis
libere congregari. 4. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Niceno de omni
orbe terrarum conuenientes, iuxta fidem euangelicam et apostolicam, secundum
post apostolos simbolum tradiderunt. 5. Inter cetera autem concilia quattuor
esse uenerabiles sinodos, quae totam principaliter fidem conplectunt, quasi
quattuor euangelia uel totidem paradisi flumina. 6. Harum prior Nicena sinodus
trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta
est. In qua Arrianae perfidiae blasfemia damnata, quam de inequalitate sanctae
Trinitatis idem Arrius adserebat; consubstantialem Deo patri Deum filium idem
sancta sinodus per simbolum definiuit. 7. Secunda sinodus centum quinquaginta patrum
sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, sanctum
spiritum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio
sanctum Spiritum demonstrauit, dans simboli formam quam tota Grecorum et
Latinorum confessio in eclesiis predicat. 8. Tertia sinodus Efesina prima
ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas
personas in Christo adserentem iusto anathemate condemnauit, ostendens manere
in duas naturas unam domini Iesu Christi personam. 9. Quarta sinodus Calcidonensis
sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Euticen
constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et
eius defensorem Dioscorum, quondam alexandrinum episcopum, et ipsum rursum
Nestorium cum reliquis hereticis una patrum sententia predamnauit, predicans
eadem sinodus Christum Deum sic natum de uirgine, ut in eum substantiam et diuinae
et humanae confiteamur naturae. 10. Haec sunt quattuor sinodi principales,
fidei doctrinam plenissime predicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti
patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni
manent stabilita uigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. 11. Sinodum
autem ex greco interpretari comitatum uel coetum. 12. Concilii uero nomen
tractum ex more romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conueniebant omnes
in unum communique intentione tractabant. Vnde et concilium a communi intentione
dictum, quasi comcilium, nam cilia oculorum sunt. Vnde et considium consilium, d in l
littera transeunte. 13. Coetus uero conuentus est uel congregatio, a coeundo,
id est conueniendo in unum. Vnde et conuentum est nuncupatum, sicut conuentus
coetus uel concilium, a societate multorum in unum.
1. Pascale ciclum Ippolitus episcopus
temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi
auctores Eusebius Caesariensis, Theofilus Alexandrinus, Prosper quoque natione
Aquitanus atque Victorius, amplificatis eiusdem festiuitatis rationibus,
multiplices circulos ediderunt. 2. Cuius quidem rationem beatissimus Cirillus
Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem nouies
calculans, quoto kalendas uel luna debeat pascalis sollemnitas celebrari, summa
breuitate notauit. 3. Ciclum autem uocatum eo quod in orbe digestum sit, et
quasi in circulo dispositum ordinem conplectat annorum sine uarietate et sine
ulla arte. 4. Vnde factum est ut cuique materiae carmina simplici formitate
facta ciclica uocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat
stratum annorum.
5. Ciclus primus decemnouenalis:
B
|
Com.
|
III id. april.
|
l. XX
|
Com.
|
VI kal. april.
|
l. XVI
|
|
Em.
|
XVI kal. mai.
|
l. XVII
|
|
Com.
|
VI id. april.
|
l. XX
|
|
B
|
Com.
|
X kal. april.
|
l. XV
|
Em.
|
II id. april.
|
l. XVI
|
|
Com.
|
II non. april.
|
l. XVIIII
|
|
Em.
|
VIII kal. mai.
|
l. XX
|
[etc.]
[9]. post cuius expletionem ad primum exordium
recurrendum. [A conditione mundi usque ad hunc nouissimum cicli annum computantur
anni udccccxx]. 10. Antiquitus eclesia pasca quarta decima luna cum Iudeis celebrabat
quocumque die occurreret. Quod ritum sancti patres in Nicena sinodo proibuerunt,
constituentes non solum lunam pascalem et mensem inquirere, sed etiam et diem
resurrectionis dominicae obseruare; et ob hoc pasca a quarta decima luna usque
ad uicesimam primam extenderunt, ut dies dominicus non omitteretur. 11. Pascae
autem uocabulum non grecum, sed hebreum est; nec a passione, quoniam pascin [πάσχειν]
grece dicitur pati, sed a transitu hebreo uerbo pasca appellata est, eo quod
tunc populus Dei ex Egipto transierit. Vnde et in euangelio:
Cum uidisset,
inquit, Iesus quia uenit hora ut transiret de mundo ad patrem…[1]
12. Cuius nox ideo peruigilia ducitur, propter
aduentum regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis eius nos non dormientes,
sed uigilantes inueniat. Cuius noctis duplex ratio est: siue quod in ea et uitam
tunc recepit, cum passus est; siue quod postea eadem hora, qua resurrexit, ad
iudicandum uenturus est. 13. Eo autem modo agimus pasca, ut non solum mortem et
resurrectionem Christi in memoriam reuocemus, sed etiam cetera, quae circa eum
adtestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. 14. Propter initium
enim nouae uitae et propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere
ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pasca
nostrum inmolatus est Christus; propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis
nouorum in anni mensibus celebrationi pascali mistice adtributus est. 15. Quod
uero tertiae ebdomadae die pasca celebratur, id est qui dies occurrit a quinta
decima in uicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, qui
septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum apparuit.
16. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia,
ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico enigmate. Ideo
et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. 17. Quod
uero a quarta decima luna usque ad uicesimam primam per dies septem pascalis
dies queritur, propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis
significatio sepe figuratur; qui etiam ipsi eclesiae tribuitur propter instar
uniuersitatis, unde et Iohannes apostolus in Apocalipsin ad septem scribit
ecclesias. 18. Eclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter
ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis significatur. 19. Varia autem
obseruantia opinionum pascalis festiuitatis interdum errorem gignit. Latini
namque a tertio Nonas Martias usque in tertio Nonas Apriles primi mensis lunam
inquirunt; et si quinta decima luna die dominico prouenerit, in alio dominicum
pasca protrahunt. 20. Greci primi mensis lunam ab octauo Idus Martias usque in
die Nonas Apriles obseruant; et si quinta decima luna die dominico incurrerit,
sanctum pasca celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque pascalem
regulam turbat. 21. Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est
dies trecentos quinquaginta quattuor habet. Dictus autem communis quia sepe duo
ita coniuncti incedunt ut inuicem se in pascali sollemnitate sequantur. Nam
embolismus annus semper solus est. 22. Embolismus annus est qui tredecim menses
lunares, id est trecentos octuaginta quattuor dies habere monstratur. Ipse est
annus sancto Moysi diuinitus reuelatus, in quo iubentur hii qui longius
habitabant, in secundo mense pasca celebrare. 23. Embolismus autem nomen grecum
est, quod interpretatur latine superaugmentum, eo quod expleat numerum annorum
communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. 24. Embolismi autem
anni et communes sic inueniuntur: si enim a quarta decima luna pascae
precedentis usque ad quartam decimam sequentis trecenti octuaginta quattuor
dies fuerint, embolismus annus est; si trecenti quinquaginta quattuor,
communis. 25. Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus. Crescit enim
per singulos annos quarta pars assis; at ubi quarto anno assem conpleuerit,
bissextum annum facit. 26. Dictus autem bissextus quia bis sexies ductus assem
facit, quod est unus dies, sicut et quadrantem propter quater ductum; quod est
bissextus quem super dierum cursum in annum sol facit; [siue quod nequeat anno
suo introduci, nisi bis sexto nonas Martias conputaueris, hoc est et primo die
sexto nonas Martias et, addito bis sexto, alio die sexto nonas Martias iteraueris.
27. A sexto autem nonas Martias usque in diem pridie Kalendas Ianuarias in
lunae cursum bissextus adponitur atque inde detrahitur. 28. Intercalares autem
dies idcirco uocantur, quia interponuntur ut ratio lunae solisque conueniat.
Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere. 29. Epactas Greci uocant,
Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad
tricenarium in se reuoluuntur. Quas ideo Egiptii adiciunt, ut lunaris emensio
rationi solis equetur. 30. Luna enim iuxta cursum suum uiginti nouem semis dies
lucere dinoscitur, et fiunt in annum lunares dies trecenti quinquaginta
quattuor; remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Egiptii adiciunt.
31. Vnde et adiectiones uocantur; absque his non inuenies lunam quota sit in
quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper undecimo Kalendas Apriles
repperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die. 32. Continentur autem circulo
decemnouennali; sed cum ad uiginti nouem epactas peruenerint, qui est circulus
nonus decimus, iam sequenti anno non addes super uiginti nouem undecim, ut
decem adnunties detractis triginta, sed inde reuerteris, ut undecim pronunties.
1. Festiuitas dicta a festis diebus, quasi
festiditas, eo quod in eis sola res diuina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in
quibus ius fatur, id est dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut
mutari ob religionem non debeat, ab solu, id est firmo atque solido nominata, [uel
ex eo, quod soleat fieri in anno]. 2. Celebritas autem uocatur quod non ibi
terrena, sed celestia tantum agantur. 3. Pasca festiuitatum omnium prima est,
de cuius uocabulo iam superius dictum est. 4. Pentecosten, sicut et pasca, apud
Hebreos celebris dies erat, quod post quinque decadas pascae celebratur; unde
et uocabulum sumsit, pente enim grece quinque; in quo die secundum legem panes
propositionis de nouis frugibus offerebantur. 5. Cuius figuram annus iubeleus
in testamento ueteri gessit, quae nunc iterum per futuram repromissionis
eternam requiem prefiguratur. 6. Epifania grece, latine apparitio siue
manifestatio uocatur. Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit
adorandus; quod fuit figura primitiae credentium gentium. 7. Quo die dominici
baptismatis sacramentum et permutatae in uinum aquae, factorum per dominum
signorum principia extiterunt. 8 Duae sunt autem epifaniae: prima, in qua natus
Christus pastoribus Hebreorum angelo nuntiante apparuit; secunda, in qua ex
gentium populis stella indice presepis cunabula magos adoraturos exhibuit. 9.
Scenophegia sollemnitas Hebreorum, de greco in latinum tabernaculorum dedicatio
interpretatur; quae celebrabatur a Iudeis in memoriam expeditionis, cum ab Egipto
promoti in tabernaculis agebant, et ex eo scenophegia. Scena [Σκηνὴ] enim grece
tabernaculum dicitur. Quae sollemnitas apud Hebreos septembri mense
celebrabatur. 10. Neomenia apud nos kalendae, apud Hebreos autem, quia secundum
lunarem cursum menses supputantur, et grece mene [μήνη] luna appellatur, inde
neomenia, id est noua luna. 11. Erant enim apud Hebreos ipsi dies kalendarum ex
legali institutione sollemnes, de quibus in Psalterio dicitur:
Canite in initium
mensis tuba, in diem insignis sollemnitatis uestrae[2]
12. Encenia est noua templi dedicatio. Grece
enim cenon [καινὸν] dicitur nouum. Quando enim aliquid nouum dedicatur, encenia
dicitur. Hanc dedicationis templi sollemnitatem Iudei octobrio mense colebant.
13. Dies palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Saluator noster, sicut propheta
cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse peribetur. Tunc gradiens cum ramis
palmarum multitudo plebium obuiam ei clamauerunt:
Osanna,
benedictus qui uenit in nomine Domini rex Israel.[3]
14. Vulgus autem ideo hunc diem Capitilauium uocant,
quia tunc moris est lauandi capita infantum, qui unguendi sunt ne obseruatione
quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. 15. Hoc autem die simbolum
conpetentibus traditur propter confinem dominicae pascae sollemnitatem; ut qui
iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant.
16. Cena dominica dicta est, eo quod in eo die Saluator pasca cum suis
discipulis fecerit; quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur,
sanctumque in eo crisma conficitur, atque initium noui et ueteris cessatio testamenti
declaratur. 17. Sabbatum ab Hebreis ex interpretatione uocabuli sui requies
nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requieuisset. 18. Siquidem et eo
die requieuit Dominus in sepulcro, ut quietis illius misterium confirmaret, quem
Iudeis obseruandum in umbra futuri preceptum est. Sed postquam Christus in sepultura
sua eius figuram adinpleuit, obseruatio eius quieuit. 19. Dominicus dies
proinde uocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur.
Qui dies non Iudeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est,
et ex illo habere coepit festiuitatem suam. 20. Illis enim solum celebrandum
sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem
nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. 21. Postquam autem facta
est talis resurrectio in corpore Domini, ut preiret in capite eclesiae, quod
corpus eclesiae speraret in finem, iam dies dominicus, id est octauus, qui et
primus, celebrari coepit.