Liber canonum, praefatio[1]
Canones generalium conciliorum a temporibus
Constantini coeperunt; in praecedentibus namque annis persecutione fervente,
docendarum plebium minime dabatur facultas: deinde Christianitas in diversas
haereses scissa est, quia non erat licentia episcopis sanctis in unum convenire
nisi tempore supradicti imperatoris; ipse enim dedit facultatem Christianis
libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno, de omni
orbe terrarum convenientes, juxta fidem evangelicam et apostolicam secundum
post apostolos symbolum tradiderunt. Quatuor autem principalia esse concilia,
ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenet Ecclesia tam de Patris et Filii et
Spiritus sancti divinitate, quam de praedicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione.
Prior harum Nicaena synodus est trecentorum
decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta , in qua
Arianae perfidiae blasphemia condemnata; cum de inaequalitate sanctae
Trinitatis idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem
sancta synodus per symbolum definivit.
Secunda synodus est centum quinquaginta Patrum
sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata, quae Macedonium sanctum
Spiritum Deum esse negantem condemnans, consubstantialem Patri et Filio eumdem
Paracliitum demonstravit, dans latius symboli formam quam tota Graecia et
Latinitas in Ecclesiis praedicat.
Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum
episcoporum sub Juniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas
in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus
naturis unam Domini Jesu Christi personam.
Quarta synodus est Chalcedonensis sexcentorum
triginta sacerdotum sub Martiano principe habita, in qua Eutychem
Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem et
ejus defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum et ipsum rursum
Nestorium cum reliquis haereticis, una Patrum sententia praedamnavit,
praedicans eadem synodus Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam
et divinae et humanae confiteamur naturae.
Hae sunt ut praediximus quatuor principales et
venerabiles synodi totam fidem complectentes . Sed et si quae sunt synodi quas
sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istarum quatuor auctoritatem omni
manent stabilitae vigore, quarum etiam gesta in hoc opere condita continentur.
In principio autem hujus voluminis Nicaenam
synodum constituimus propter auctoritatem ejusdem magni concilii, deinceps
diversorum conciliorum Graecorum ac Latinorum, sive quae antea seu quae
postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac temporum capitulis suis
distincta, sub hujus voluminis aspectu locabimus; subjicientes etiam decreta
praesulum Romanorum, in quibus pro culmine sedis apostolicae non impar
conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina in
unum a nobis coacta atque digesta, et sancti praesules paternis instituantur
regulis, et obedientes Ecclesiae ministri vel populi specialibus imbuantur
exemplis.
Canones autem qui dicuntur apostolorum, seu
quia eosdem nec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum
praebuerunt, pro eo quod ab haereticis sub nomine apostolorum compositi
dignoscuntur; quamvis in eis quaedam inveniantur utilia, auctoritate tamen
canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota, et inter apocrypha
reputata.
Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur:
regula autem dicta quod recto ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii
dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat,
sive quod distortum pravumque quid corrigat, synodum autem ex Graeco
interpretari comitatum vel coetum; concilii vero nomen tractum ex communi
intentione, eo quod in unum dirigant omnes mentis obtutum; cilia enim sunt
oculorum, unde et qui sibimet dissentiunt non agunt concilium, quia non
sentiunt unum. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est
conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus quod ibi homines
conveniant, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.
[CANONES EVANGELIORUM.][2]
Eusebii Caesariensis epistola in subsequentes
canones evangeliorum.
Eusebius Carpiano fratri in Domino salutem.
Ammonius quidam Alexandrinus, magno studio
atque industria unum nobis pro quatuor Evangeliis derelinquit. Namque trium
Evangeliorum sensus exceptos, omnes similes contextus Matthaei Evangelio quasi
ad unum congestos, annexuit: ita ut eorumdem, quantum ad tenorem pertinet
lectionis, sequens jam stylus interruptus esse videatur. Verum ut salvo
corpore, sive textu caeterorum hic Evangeliorum propria et familiaria loca, in
quibus eadem similiterque dixerunt, scire possis, ac vere disserere, accepta
occasione ex praedicti viri studio, alia ratione decem numerorum tibi titulos
designavi. Quorum primus, quatuor in se continet numeros, in quibus similia ab
universis dicta sunt, Matthaeo, Marco, Luca, Joanne. Secundus, in quibus tres,
Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas, Joannes.
Quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas. Quintus, in quibus duo,
Matthaeus Lucas. Sextus, in quibus duo, Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus
duo, Matthaeus, Joannes. Octavus, in quibus duo, Marcus, Lucas. Nonus, in
quibus duo, Lucas, Joannes. Decimus, in quibus singuli de qubusdam proprie
scripserunt. Et quidem subjectorum titulorum id est argumentum, clara vero
eorum narratio haec est: etenim per singula loca Evangeliorum quidam numerus
videtur appositus, paulatim incipiens a primo, deinde secundo, postremo tertio,
et per ordinem librorum ad finem usque progrediens. Itaque per singulos numeros
supputatio, per lineae distinctionem invenitur inserta, significans cui de
decem titulis appositus numerus assignetur. Veluti siquidem primum, certum est
in primo. Si vero in secundo, et eodem modo usque ad decem. Si igitur evoluto
uno qualicumque cum quatuor Evangeliis, cuilibet capitulo velis insistere, et
rescire qui similia dixerint, et loca propria agnoscere singulorum, in quibus
eadem sunt prolocuti ejusdem sensus quem tenes, relegens propositum numerum, quesitumque
eum in titulo quem demonstrat tituli subnotatio, continuo scire potes ex
suprascriptionibus, quas in fronte notatas invenies: qui, aut quot de his quae
inquiris, similia dixerint. Veniens etiam ad reliqua Evangelia per eumdem
numerum, quem continent, videbis appositos per singulos numeros, atque eos in
suis propriisque locis similia dixisse reperies.