Domino meo episcopo, Braulio.
Sollicitudini beatitudinis
vestrae, qua te dignaris immeritum requirere, dum non possum dignas gratias
agere, quanto minus respondere? Sed ille qui solus se debitorem fecit pro
inope, et cui cura est respondere pro impossibile, vice mea tibi Domino meo
respondeat, et benignitatem quam in me ostendis ipse restituat. De festo autem
Paschali, quod inquirere ab humilitate nostra jussisti, noverit sanctitas
vestra hoc esse rectum ut sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, Pascha anno
isto celebretur. Sic enim antiqui majores nostri praescripserunt, id est, ad
Theodosium imperatorem Theophilus, sic successor ejus Cyrillus, sic Dionysius,
sic ad papam Leonem Proterius, necnon et Pascasinus, et reliqui, quorum longum
est facere mentionem; sed et nostri temporis vir insignis
Hispalensis Isidorus: nec credo eos in negotio tam magno ac necessario
praetermissa diligentia et labore potuisse delinquere.
In laterculo autem, quem dominus inspexisti,
sicut vestra sanctitas scribit, forte mendosi Codicis aut librarii error est,
et ideo non ut debuit, sed ut contigit, praescriptum habet. Nam in Kalendis
Aprilis hoc anno non Christianorum, sed Pascha occurrit Judaeorum, ex Veteri
non ex Novo Testamento. Sed quoniam oportet ut illorum praecedat et sic nostra
sequatur, quia prius Vetus, postea Novum exstitit Testamentum; unde et Dominus
quinta feria vetus Pascha cum discipulis manducavit, et nobis post hoc
Sabbatum, quod in Dominica lucescit, passione et resurrectione sua sacravit,
ideo cum illis simul celebrare non possumus, prohibente etiam
Nicaeno concilio, quod in septimo libro ecclesiastico refertur historiae.
Quocirca in sequenti Dominica celebrandum est
a nobis Pascha, quod erit, ut praemisi, sexto Idus Apriles, luna vicesima
prima, cum illorum in Kalendis Aprilibus in praecedenti Dominica luna
celebretur quarta decima.
Porro quod somissis ex tertia parte usu nostro
decurrit, apud illos vacat, quia nisi quarta decima fuerit impleta, non
celebrant Pascha.
Sed ut in brevi satisfaciam, et Dominus noster
Jesus Christus, qui venit non solvere legem, sed implere, quia finis legis
Christus, prius constitutum ex lege Pascha hoc sermone consummavit:
Non bibam amodo de hoc genimine vitis; post hoc, ut initiaret Novum, et
secerneret a Vetere, et non in unum confunderet Vetus et Novum, ita exorsus
est: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo: et ut ita a nobis
secernatur, distinxit dicens: Hoc facite in meam commemorationem.
Ecce ut in brevi occurrit tibi meo domno
suggessi, sed quaeso, ut nec verbosus, nec superfluus reputer; nam non est meum
solum quod dixi; veritas enim communis est omnium, ac per hoc si quid dignum
dixi, donum Dei est; de quo tu merito plus praesumis, in quo in commune sumus
omnes, et si quid per me veritas loquitur, potius tuum est quam
meum, quia tu potius diligis veritatem quam ego; et quia omne datum bonum
desursum est, ideo magis tuum est, quia tu illius es qui sursum est; si autem
est in his dictis quod displiceat rationi, meum est non Dei, ac sic cum vera
dicimus, Dei sunt, non nostra: et ideo plus ejus sunt qui plus ejus est quam
suus, et cum in me invenis quod ejus est, tuum invenis, et in me illius
possides cujus sunt illa quae possides.
Quod reliquum est, salutem cum reverentia et
amore dependo, et me orationibus tuis salvandum committo.
PL 80, 670-671.
______
Ed. critica: Epistolario
de S. Braulio de Zaragoza, edición crítica […] con una introducción
histórica y comentario por José Madoz, Madrid, 1941, p. 132-136.
Ruffini, M., Il computo della pasqua nell’epistola XXII di San Braulio, in Anales Toledanos 3 (1971), 277-291.
Ruffini, M., Il computo della pasqua nell’epistola XXII di San Braulio, in Anales Toledanos 3 (1971), 277-291.