1. Biblioteca a greco nomen accepit, eo
quod ibi recondeantur libri, nam biblio librorum, teca repositio interpretatur.
2. Bibliotecam ueteris testamenti Esdras scriba post incensam legem a Caldeis,
dum Iudei regressi fuissent in Hierusalem, diuino afflatus Spiritu reparauit,
cunctaque legis ac prophetarum uolumina quae fuerant a gentibus corrupta
correxit, totumque uetus testamentum in uiginti duos libros constituit, ut tot
libri essent in lege quot habebantur et litterae. 3. Apud Grecos autem
bibliotecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tirannus,
quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, euexit in
Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Greciam rettulit. 4.
Hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi uolumina
diuersarum gentium, et per interpretes in grecam linguam uertendi. 5. Dehinc
magnus Alexander uel successores eorum instruendis omnium librorum bibliotecis
animum intenderunt, maxime Ptolomeus cognomento Filadelfus omnis litteraturae
sagacissimus, cum studio bibliotecarum Pisistratum emularetur, non solum
gentium scripturas, sed etiam et diuinas litteras in bibliotecam suam contulit;
nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inuenta sunt.
1. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice
petens Scripturas ueteris testamenti in grecam uocem ex hebrea lingua per
septuaginta interpretes transferre curauit, quas in alexandrina biblioteca
habuit. 2. Siquidem singuli in singulis cellulis separati ita omnia per
Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inuentum
esset quod in ceteris uel in uerborum ordine discreparet. 3. Fuerunt et alii
interpretes, qui ex hebrea lingua in grecum sacra eloquia transtulerunt, sicut
Aquila, Simmacus et Theodotion, sicut etiam et uulgaris illa interpretatio,
cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio
nuncupatur. 4. Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore
repperit, et cum ceteris editionibus conparauit. 5. Presbyter quoque Hieronimus
trium linguarum peritus ex hebreo in latinum eloquium easdem Scripturas
conuertit eloquenterque transfudit; cuius interpretatio merito ceteris
antefertur, nam est et uerborum tenacior et perspicuitate sententiae clarior
atque, utpote a christiano, interpretatio uerior.
1. Romae primus librorum copiam aduexit
Emilius Paulus, Perse Macedonum rege deuicto, deinde Lucullus e pontica preda.
Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maxime bibliotecae
construendae. 2. Primum autem Romae bibliotecas publicauit Pollio, grecas simul
atque latinas, additis auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis
magnificentissimum instruxerat.
Apud nos quoque Pamphilus martir, cuius
uitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliotecae
studio primus adequare contendit. Hic enim in biblioteca sua prope triginta
uoluminum milia habuit. 2. Hieronimus quoque atque Gennadius eclesiasticos
scriptores toto orbe querentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno
uoluminis indiculo conpreenderunt.
1. Marcus Terentius Varro apud Latinos
innumerabiles libros scripsit. Apud grecos quoque Calciterus miris adtollitur
laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere
propria manu uix possit. 2. De nostris quoque apud Grecos Origenes in
scripturarum labore tam Grecos quam Latinos operum suorum numero superauit;
denique Hieronimus sex milia librorum eius legisse fatetur. 3. Horum tamen
omnium studia Augustinus ingenio uel scientia sui uicit, nam tanta scripsit ut
diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere
quidem occurrat.
1. Opusculorum genera esse tria. Primum
genus excerpta sunt, quae grece scolia nuncupantur; in quibus ea quae uidentur
obscura uel difficilia summatim ac breuiter prestringuntur. 2. Secundum genus
omeliae sunt, quas Latini uerbum appellant, quae proferuntur in populis.
Tertium tomi, quos nos libros uel uolumina nuncupamus. Omeliae autem ad uulgum
locuntur, tomi uero, id est libri, maioris sunt disputationes. Dialogus est
conlatio duorum uel plurimorum, quem Latini sermonem dicunt, nam quos Greci
dialogos uocant, nos sermones uocamus. 3. Sermo autem dictus quia inter
utrumque seritur, unde in Virgilio:
Multa
inter se serebant.
Tractatus est unius rei multiplex
expositio, eo quod trahat sensum in multa sentiendi contrectando secum. 4.
Differt autem sermo, tractatus et uerbum: sermo enim alteram eget personam;
tractatus specialiter ad se ipsum est; uerbum autem ad omnes, unde et dicitur:
Verbum
fecit ad populum.
5. Commentaria dicta, quasi cum mente;
sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, commenta euangelii. 6.
Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere; in
defensione enim aut negatione sola positum est et est nomen grecum. 7.
Panegiricum est licentiosum et lasciuiosum genus dicendi in laudibus regum, in
cuius conpositione homines multis mendaciis adulantur; quod malum a Grecis
exortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibili
multas mendaciorum nebulas suscitauit. 8. Fastorum libri sunt in quibus reges
uel consules scribuntur; a fascibus dicti, id est potestatibus, unde et Ouidii
libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. 9. Proemium
est initium dicendi; sunt enim proemia principia librorum, quae ante causae
narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur; cuius nomen plerique
latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem uocabulum apud nos
interpretatum prefatio nuncupatur, quasi prelocutio. 10. Precepta sunt quae aut
quid faciendum aut quid non faciendum sit docent. Quid faciendum, ut ‘dilige
Deum tuum’ et ‘honora patrem tuum et matrem tuam’; quid non faciendum, ut ‘non
mechaberis’, ‘non furtum facies’. 11. Similiter et gentilium precepta uel
iubent uel uetant. Iubent faciendum, ut
Nudus
ara, sere nudus;
uetant, ut
Neue
inter uites corillum sere, neue flagella summa pete.
12. Primus autem precepta apud Hebreos
Moyses scripsit; apud Latinos Marcius uates primus precepta conposuit; ex
quibus est illud:
Postremus
dicas, primus taceas.
13. Parabolae et problemata nominibus
suis indicant altius se prescrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei
similitudinem prae se gerit; quod licet sit uocabulum grecum, iam tamen pro
latino usurpatur; et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum
similitudines rebus, de quibus agitur, conparant. 14. Problemata autem, quae
latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod
disputatione soluendum sit. 15. Questio autem est quesitio, cum queritur an
sit, an quid sit, an quale sit. 16. Argumentum uero dictum quasi argutum, uel
quod sit argute inuentum ad conprobandas res. 17. Epistolam proprie Greci
uocant, quod interpretatur latine missa; stila enim siue stili missa uel missi.
18. Ante cartae et membranarum usum in dedolatis ex ligno codicillis
epistolarum adloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios
uocauerunt.