lunedì 10 ottobre 2016

De etymologia (I, 29)

1. Etymologia est origo uocabulorum, cum uis uerbi uel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles σύμβολον, Cicero adnotationem nominauit, quia nomina et uerba rerum nota facit exemplo posito; utputa "flumen", quia fluendo creuit, a fluendo dictum.

2. Cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam dum uideris unde ortum est nomen, citius uim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita planior est. Non autem omnia nomina a ueteribus secundum naturam inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos seruis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae uoluntati nomina damus.

3. Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae uoluntatis uocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut "reges" a [regendo et] recte agendo, aut ex origine, ut "homo", quia sit ex humo, aut ex contrariis ut a lauando "lutum", dum lutum non sit mundum, et "lucus", quia umbra opacus parum luceat.

4. Quaedam etiam facta sunt ex nominum deriuatione, ut a prudentia "prudens"; quaedam etiam ex uocibus, ut a garrulitate "garrulus"; quaedam ex Graeca etymologia orta et declinata sunt in Latinum, ut "silua", "domus".

5. Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, [uel] fluminum traxerunt uocabula. Multa etiam ex diuersarum gentium sermone uocantur. Vnde et origo eorum uix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis.