lunedì 10 ottobre 2016

Braulionis Caesaraugustani renotatio librorum domini Isidori

Isidorus, uir egregius, Hispalensis ecclesiae episcopus, Leandri episcopi successor et germanus, floruit a tempore Mauricii imperatoris et Reccaredi regis. In quo quiddam sibi antiquitas uindicauit, immo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam imaginauit. Vir in omni loquutionis genere formatus, ut inperito doctoque secundum qualitatem sermonis existeret aptus, congrua uero opportunitate loci incomparabili eloquentia clarus. Iam uero quantus sapientia fuerit, ex eius diuersis studiis et elaboratis opusculis perfacile prudens lector intelligere poterit. Denique de his quae ad nostram notitiam uenerunt, ista commemoraui.

Edidit enim libros Differentiarum duos, in quibus subtili discretione ea quae confuse usu proferuntur sensu discreuit. Prooemiorum librum unum, in quo quid quisque liber Sanctae contineat Scripturae breui subnotatione distinxit. De ortu et obitu Patrum librum unum, in quo eorum gesta dignitatem quoque et mortem eorum atque sepulturam sententiali breuitate subnotauit. Ad germanum suum Fulgentium episcopum Officiorum libros duos, in quibus originem officiorum, cur unumquodque in ecclesia Dei agatur, interprete <suo> stylo, non sine maiorum auctoritate elicuit. Synonymorum libros duos, quibus ad consolationem animae et ad spem percipiendae ueniae, intercedente rationis exhortatione, erexit. De natura rerum ad Sisebutum regem librum unum, in quo tam de ecclesiasticorum doctorum quam etiam de philosophorum indagine obscura quaedam de elementis absoluit. De numeris librum unum, in quo arithmeticam propter numeros ecclesiasticis scripturis insertos ex parte tetigit disciplinam. De nominibus Legis et Euangeliorum librum unum, in quo ostendit quid memoratae personae mysterialiter significent. De haeresibus librum unum, in quo maiorum sequutus exempla breuitate qua potuit diffusa collegit. Sententiarum libros tres, quos floribus ex libris papae Gregorii Moralibus decorauit. Chronicorum a principio mundi usque ad tempus suum librum unum, nimia breuitate collectum. Contra Iudaeos, postulante Florentina germana sua, proposito uirgine, libros duos, in quibus omnia quae fides catholica credit ex Legis et Prophetarum testimoniis adprobauit. De uiris inlustribus librum unum, cui nos ista subiunximus. Monasticae regulae librum unum, quem pro patriae usu et inualidorum animis decentissime temperauit. De origine Gothorum et regno Sueuorum et etiam Vandalorum historia librum unum. Quaestionum libros duos, quos qui legit ueterum tractatorum multam supellectilem recognoscit. Etymologiarum codicem nimiae magnitudinis distinctum ab eo titulis, non libris, quem, quia rogatu meo fecit, quamuis inperfectum ipse reliquerit, ego in uiginti libros diuisi. Quod opus omnimodo philosophiae conueniens quisquis crebra meditatione perlegerit, non ignotus diuinarum humanarumque rerum scientia merito erit. Ibi redundans diuersarum artium elegantia, quaecumque fere scire debentur restricta collegit. Sunt et alia eius uiri multa opuscula et in Ecclesia Dei multo cum ornamento instrumenta.

Quem Deus post tot defectus Hispaniae nouissimis temporibus suscitans, credo, ad restauranda antiquorum monumenta, ne usquequaque rusticitate ueteresceremus, quasi quandam opposuit destinam. Cui non inmerito illud philosophicum a nobis aptatur: 'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tanquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possimus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam publicamque disciplinam, tu sedium, regionum, locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti'.

Quo uero flumine eloquentiae et quot iaculis diuinarum Scripturarum seu Patrum testimoniis Acephalitarum haeresim confuderit, synodalia gesta coram eo Hispali acta declarant, in qua contra Gregorium praefatae haeresis antestitem eam adseruit ueritatem.

Obiit temporibus Heraclii imperatoris et christianissimi Chintilani regis, sana doctrina praestantior cunctis et copiosior operibus caritatis.


CCSL 113B, 199-207.


_______

Fonti:

Epistolario de s. Braulio de Zaragoza: edición crítica según el códice 22 del Archivo Capitular de León, con una introducción histórica y comentario por José Madoz. Madrid: [s.n.], 1941.

Braulio de Zaragoza, Epístolas. Edición de Ruth Miguel Franco. Tres Cantos: Akal, 2015.

Iberian fathers. Volume 2, Braulio of Saragossa, Fructuosus of Braga, translated by Claude W. Barlow. Washington, D.C.: The Catholic University of America Press, 1969.


Scripta de vita Isidori Hispalensis episcopi, cura et studio José Carlos Martín. CCSL 113B. Turnhout: Brepols, 2006.


Bibliografia:

C. H. Lynch, P. Galindo, San Braulio obispo de Zaragoza (631-651): su vida y sus obras. Madrid: CSIC, 1950.

S. Aznar Tello, San Braulio y su tiempo: el fulgor de una época. Zaragoza: Heraldo de Aragón, 1986.