lunedì 3 ottobre 2016

De laude Spaniae

Omnium terrarum, quaequae sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra semperque felix principum gentiumque mater Spania: iure tu nunc omnium regina prouinciarum, a qua non occasus tantum, sed etiam oriens lumina mutuat: tu decus atque ornamentum orbis, inlustrior portio terrae, in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.

Merito te omnium ubertate gignentium indulgentior natura ditauit. Tu bacis opima, uuis proflua, messibus laeta: segete uestiris, oleis inumbraris, uite praetexeris.

Tu florulenta campis, montibus frondua, piscosa litoribus. Tu sub mundi plaga gratissima sita nec aestiuo solis ardore torreris nec glaciali rogore tabescis, sed temperata caeli zona praecincta zephyris felicibus enutriris.

Quicquid enim arua fecundum, quicquid metalla pretiosum, quicquid animantia pulchrum et utile ferent, parturis, nec illis amnibus posthabenda, quos clara speciosorum gregum fama nobilitat.

Tibi cedet Alfeus equis, Clitumnus armentis, quamquam uolucres per spatia Pisaea quadrigas Olympicis sacer palmis Alfeus exerceat et ingentes Clitumnus iuuencos Capitolinis olim immolauerit uictimis.

Tu nec Etruriae saltus uberior pabulorum requiris nec lucos Molorchi palmarum plena miraris, nec equorum cursu tuorum Eleis curribus inuidebis.

Tu superfusis fecunda fluminibus, tu aurifluis fulua torrentibus: tibi fons equi genitor: tibi uellera indigenis fucata conchyliis ad rubores Tyrios inardescunt: tibi fulgurans inter obscura penitorum montium lapis iubare contiguo uicini solis accenditur.

Alumnis igitur et gemmis diues et purpuris rectoribusque pariter et dotibus imperiorum fertilis sic opulenta es principibus ornandis ut beata pariendis.

Iure itaque te iam pridem aurea Roma caput gentium concupiuit et licet te sibimet eadem Romulea uirtus primum uictrix desponderit, denuo tamen Gothorum florentissima gens post multiplices in orbe uictorias certatim rapuit et amauit, fruiturque hactenus inter regias infulas et opes largas imperii felicitate secura.

Historia Gothorum, MGH Auct. ant. 11, 267.

cf. Tradizione manoscritta: Mirabile.