lunedì 17 ottobre 2016

Liber VI, 1 - 2


1. Vetus testamentum ideo dicitur, quia ueniente nouo cessauit. De quo Apostolus meminit dicens:

            Vetera transierunt, et ecce facta sunt noua.[1]

2. Testamentum autem nouum ideo nuncupatur, quia innouat; non enim illud discunt nisi homines renouati ex uetustate per gratiam et pertinentes iam ad testamentum nouum, quod est regnum caelorum. 3. Hebraei autem uetus testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum in uiginti duos libros accipiunt, diuidentes eos in tres ordines, legis scilicet, prophetarum et hagiograforum. 4. Primus ordo legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, quod est Genesis; secundus Hellesmoth, quod est Exodus; tertius Vagecra, quod est Leuiticum; quartus Vagedaber, quod est Numerus; quintus Elladabarim, quod est Deuteronomium. 5. Hii sunt quinque libri Moysi, quos Hebrei Thorath, Latini legem appellant. Proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. 6. Secundus ordo est prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosue Benun, qui latine Iesu Naue dicitur; secundus Soptim, quod est Iudicum; tertius Samuhel, qui est Regum primus; quartus Malachim, qui est Regum secundus; quintus Esaias; sextus Hieremias; septimus Ezechihel; octauus Tarestra, qui dicitur Duodecim Prophetarum, qui libri, quia sibi pro breuitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. 7. Tertius ordo hagiograforum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri nouem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Masloth, quod est Prouerbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Eclesiastes; quintus Sirasirim, quod est Cantica canticorum; sextus Danihel; septimus Dabreiamin, quod est uerba dierum, hoc est Paralipomenon; octauus Esdras; nonus Ester. Qui simul omnes quinque, octo et nouem fiunt uiginti et duo, sicut superius conpreensi sunt. 8. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod latine Lamentatio Hieremiae, hagiografis adiciunt, et uiginti quattuor uolumina testamenti ueteris faciunt, iuxta uiginti quattuor seniores qui ante conspectum Dei adsistunt. 9. Quartus est apud nos ordo ueteris testamenti eorum librorum qui in canone hebraico non sunt, quorum primus Sapientiae liber est; secundus Eclesiasticus; tertius Tobi; quartus Iudith; quintus et sextus Maccabeorum; quos licet Iudei inter apocrifa separant, eclesia tamen Christi inter diuinos libros et honorat et praedicat. 10. In nouo autem testamento duos sunt ordines: primus euangelicus, in quo sunt Mattheus, Marcus, Lucas et Iohannes; secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quattuordecim epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus apostolorum et Apocalipsin Iohannis. 11. Summa autem utriusque testamenti trifarie distinguitur, id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie diuiduntur, id est, quid a Deo, quid ab angelis uel ab hominibus gestum dictumque sit, quid a prophetis pronuntiatum de Christo et corpore eius, quid de diabolo et membris ipsius, quid de ueteri et nouo populo, quid de presenti saeculo et futuro regno atque iudicio.



1. Veteris testamenti secundum Hebreorum traditionem hii peribentur auctores. Primus Moyses diuinae historiae cosmografiam in quinque uoluminibus edidit, quod Pentateuchum nominatur. 2. Pentateucus autem a quinque uoluminibus dicitur; penta enim grece quinque, teucus uolumen uocatur. 3. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. 4. Exodus uero exitum ab Egipto, uel egressum populi Israhel digerit et ex ea causa nomen accepit. 5. Leuiticus appellatur eo quod leuitarum ministeria et diuersitatem uictimarum exequitur totusque in eo ordo leuiticus adnotatur. 6. Numerorum liber uocatur eo quod in eo egressae de Egipto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. 7. Deuteronomium greco sermone appellatur, quod latine interpretatur secunda lex, id est, repetitio et euangelicae legis prefiguratio; qui sic ea habet quae priora sunt, ut tamen noua sint omnia quae in eo replicantur. 8. Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Naue, cuius historiam continet; scriptorem uero eius eundem Iosue Hebrei adseuerant, in cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subuertuntur, terra populo diuiditur et per singulas urbes, uiculos, montes atque confinia eclesiae caelestique Hierusalem spiritalia regna praefigurantur. 9. Iudicum nominatur a principibus populi, qui prefuerunt in Israhel post Moysen et Iosue, antequam Dauid et ceteri reges existerent; hunc librum edidisse creditur Samuhel. Liber Samuhel eiusdem Samuhelis natiuitatem et sacerdotium et gesta discribit, idcirco et ab eo nomen accepit. 10. Et quamuis hic liber Saul et Dauid historiam contineat, utrique tamen ad Samuhel referuntur, quia ipse uncxit Saul in regnum, ipse Dauid in regem futurum; cuius libri primam partem conscripsit idem Samuhel, sequentia uero eius usque ad calcem scripsit Dauid. 11. Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et israheliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Malach enim hebraice, latine regum interpretatur. Hunc librum Hieremias primus in unum uolumen coegit, nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. 12. Paralipomenon grece dicitur quod nos pretermissorum uel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in lege uel regum libris uel omissa uel non plene relata sunt, in isto summatim ac breuiter explicantur. 13. Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis, nonnulli uero eundem Iob post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas uictorias expediuit. 14. Principia autem et fines libri Iob apud Hebreos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco, quo ait:

            pereat dies in qua natus sum,[2]

usque ad eum locum:

            idicirco ego me repreendo et ago poenitentiam,[3]

omnia heroico metro discurrunt. 15. Psalmorum liber grece psalterium, hebraice nabla, latine organum dicitur; uocatus autem Psalmorum quod, uno propheta canente ad psalterium, corus consonando responderet. Titulus autem in psalmis hebraicus ita est isphir thaillim, quod interpretatur uolumen ymnorum. 16. Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet et Dauid et Salomon, Asaph, Ethan et Iditun et filii Core, Eman, Ezraelite et reliquorum, quos Esdras uno uolumine conpreendit. 17. Omnes autem psalmi apud Hebreos metrico carmine constant esse conpositi, nam in more romani Flacci et greci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc alcaico personant, nunc saffico nitent trimetro, uel tetrametro pede incedentes. 18. Salomon, filius Dauid, rex Israhel iuxta numerum uocabulorum suorum tria uolumina edidit, quorum primus est Masloth: quem Greci Parabolas, Latini Prouerbiorum nominant, eo quod in ipso sub conparatiua similitudine figuras uerborum et imagines ueritatis ostenderit. 19. Ipsam autem ueritatem ad intellegendum legentibus reseruauit. Secundum librum Coeleth uocauit, qui grece Eclesiasten dicitur, Latine Contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Prouerbiis, sed ad uniuersos generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et breuia et ob hoc minime adpetenda. 20. Tertium librum Sirasirim praenotauit, qui in latinam linguam uertitur Canticum canticorum, ubi per epitalamium carmen coniunctionem Christi et eclesiae mistice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis preferatur, quae in scripturis sacris habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. 21. Horum autem trium librorum carmina exametris et pentametris uersibus apud suos conposita peribentur, ut Iosippus Hieronimusque scribunt. 22. Esaias, euangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit; canticum uero exametro et pentametro uersu discurrit. 23. Hieremias similiter edidit librum suum cum trenis eius, quos nos lamenta uocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adibeantur. In quibus quadruplicem diuerso metro conposuit alfabetum, quorum duo prima quasi saffico metro scripta sunt, quia tres uersiculos, qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, eroicum comma concludit. 24. Tertium alfabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris idem terni uersus incipiunt; quartum alfabetum simile primo et secundo habetur. 25. Ezechihel et Danihel a uiris quibusdam sapientibus scripti esse peribentur, quorum Ezechihel principia et fines multis habet obscuritatibus inuoluta. Danihel uero claro sermone regna orbis pronuntiat et tempus aduentus Christi manifestissima predicatione adnotat. Hii sunt quattuor prophetae qui maiores uocantur, quia prolixa uolumina condiderunt. 26. Libri duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus prenotatur, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum breues sunt. 27. Vnde et conexi sibimet inuicem in uno uolumine continentur, quorum nomina: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuc, Soffonias, Aggeus, Zacharias et Malachias. 28. Esdra liber auctoris sui titulo prenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur; nec quemquam moueat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebreos, sed inter apocrifos deputantur. 29. Hester librum Esdras creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura eclesiae Dei populum a seruitute et morte eripuisse scribitur atque, interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. 30. Liber Sapientiae apud Hebreos nusquam est, unde et ipse titulus grecam magis eloquentiam redolet; hunc Iudei Filonis esse adfirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi aduentus qui est sapientia Patris, et passio eius euidenter exprimitur. 31. Librum autem Eclesiasticum certissime Iesus filius Sirac, hierosolimita, nepos Iesu sacerdotis magni, conposuit; de quo meminit et Zacharias, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo prenotatur. 32. Dictus autem Eclesiasticus eo quod de totius eclesiae disciplina religiosae conuersationis magna cura et ratione sit editus; hic et apud hebreos reperitur, sed inter apocrifos habetur. 33. Iudith uero et Tobi, siue Maccabeorum libri quibus auctoribus scripti sunt minime constat. Habent autem uocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribuntur. 34. Quattuor libros euangeliorum quattuor euangelistae singulariter conscripserunt. 35. Primus Mattheus conscripsit euangelium litteris hebraicis et sermonibus in Iudea initians euangelizare ab humana Christi natiuitate dicens:

            Liber generationis Iesu Christi filii Dauid, filii Abraham,[4]

significans descendisse corporaliter ex semine patriarcarum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. 36. Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit euangelium Christi eloquio greco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens:

            Vox clamantis in deserto, parate uiam Domino,[5]

ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis euangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est:

            et prophetam in gentibus posui te.[6]

37. Tertius Lucas, inter omnes euangelistas greci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Grecia, euangelium scripsit Theofilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens:

            Fuit in diebus Herodis Regis Iudeae sacerdos Zacharias,[7]

ut manifestaret Christum post natiuitatem carnis et predicationem euangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. 38. Ipse et sacerdos de quo dictum est in Psalmis:

            Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melcisedech.[8]

Vbi enim Christus aduenit, sacerdotium Iudeorum obmutuit, lex et prophetia cessauit. 39. Quartus Iohannes scripsit euangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Saluatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo uenisse et post mortem ad caelum iterum remeasse. 40. Hii sunt quattuor euangelistae, quos per Ezechielum Spiritus sanctus significauit in quattuor animalibus; propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. 41. Animalia autem dicta sunt quoniam propter animam hominis predicatur euangelium Christi; nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praeuident euangelia quae dicta sunt a prophetis et quae promiserit in priori. 42. Crura autem eorum recta, quia nihil prauum in euangeliis est; et alas senas, tegentes crura et facies suas; reuelata sunt enim quae tegebantur in aduentum Christi. 43. Euangelium autem interpretatur bona adnuntiatio; grece enim eu bonum, angelium adnuntiatio dicitur, unde et angelus nuntius interpretatur. 44. Paulus apostolus suas scripsit epistolas quattuordecim, ex quibus nouem septem eclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timoteo, Tito et Filemoni. 45. Ad Hebreos autem epistola plerisque latinis eius esse incerta est propter dissonantiam sermonis; eandemque alii Barnaban conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. 46. Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo uel ciuitati, sed uniuersis gentibus generaliter scriptae sunt. 47. Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt epistolas. 48. Actus apostolorum primordia fidei christianae in gentibus et nascentis eclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse euangelistam, in quo opere nascentis eclesiae infantia texitur et apostolorum historia retinetur, unde et Actus apostolorum dicitur. 49. Apocalipsin librum Iohannes euangelista scripsit eo tempore, quo ob euangelii predicationem in insula Pathmos traditur relegatus. Apocalipsin autem ex greco in latinum reuelatio interpretatur. Reuelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit:

            Apocalipsin Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere seruis suis.[9]

50. Hii sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et praecepta uiuendi et credendi regulam conscripserunt. 51. Praeter haec alia uolumina apocrifa nuncupantur. Apocrifa autem dicta, id est secreta, quia in dubium ueniunt. Est enim earum occulta origo nec patet patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum certissima et notissima successione peruenit. 52. In his apocrifis, etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus adscribuntur. 53. Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab hereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocriforum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.





[1] 2 Cor 5, 17.
[2] Iob 3, 3.
[3] Iob 42, 6.
[4] Mt 1, 1.
[5] Mc 1, 3
[6] Ier 1, 5.
[7] Lc 1, 5.
[8] Ps 110, 4.
[9] Ap 1, 1.

Nessun commento:

Posta un commento