8. Videlicet manifestissima est genesis, in
qua de creatura mundi, de exordio generis humani, de diuisione terrae, de
confusione linguarum et de gente <pergente> usque ad aegyptum scribitur
hebraeorum. patet exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis diuinis
que praeceptis. in promptu est leuiticus liber, in quo singula sacrificia, immo
singulae paene syllabae et uestes aaron et totus ordo leuiticus spirant
caelestia sacramenta. numeri uero nonne totius arithmeticae et prophetiae
balaam et quadraginta duarum per heremum mansionum mysteria continent? deuteronomium
quoque, secunda lex et euangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet,
quae priora sunt, ut tamen noua sint omnia de ueteribus? hucusque moyses,
hucusque πεντάτευχος, quibus quinque uerbis uelle se loqui in ecclesia
gloriatur apostolus. iob, exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone
conplectitur? prosa incipit, uersu labitur, pedestri sermone finitur; omnis que
dialecticae proponit λήμματα, propositione, adsumptione, confirmatione,
conclusione determinat. singula in eo uerba plena sunt sensibus et, ut de
ceteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea uel
manifestius uel cautius scripserit: scio, inquit. quod redemptor meus uiuat et
in nouissimo de terra resurrecturus sim. et rursum circumdabor pelle mea et in
carne mea uidebo deum, quem uisurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt
et non alius. reposita est haec spes mea in sinu meo. ueniam ad iesum naue,
typum domini non solum in gestis, uerum et in nomine: transit iordanem, hostium
regna subuertit, diuidit terram uictori populo et per singulas urbes, uiculos,
montes, flumina, torrentes atque confinia ecclesiae caelestis que hierusalem
spiritalia regna discribit. in iudicum libro quot principes populi, tot figurae
sunt. ruth moabitis de moabitide esaiae explet uaticinium dicentis: emitte
agnum, domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae sion. samuhel
in heli mortuo et in occisione saulis ueterem legem abolitam, porro in sadoc
atque dauid noui sacerdotii noui que imperii sacramenta testatur. malachim, id
est tertius et quartus regum liber, a salomone usque ad iechoniam et ab
hieroboam, filio nabat, usque ad osee, qui ductus est in assyrios, regnum iuda
et regnum describit israhel. si historiam respicias, uerba simplicia sunt; si
in litteris sensum latentem, ecclesiae paucitas et hereticorum contra ecclesiam
bella narrantur. duodecim prophetae in unius uoluminis angustias coartati multo
aliud, quam sonant in littera, praefigurant. osee crebro nominat effraim,
samariam, ioseph, iezrahel et uxorem fornicariam et fornicationis filios et
adulteram cubiculo clausam mariti multo tempore sedere uiduam et sub ueste
lugubri uiri ad se reditum praestolari. iohel, filius bathuel, describit terram
duodecim tribuum eruca, brucho, locusta, rubigine uastante consumptam et post
euersionem prioris populi effusum iri spiritum sanctum super seruos dei et
ancillas. id est super centum uiginti credentium nomina, et effusum iri in
cenaculo sion, qui centum uiginti ab uno usque ad quindecim paulatim et per
incrementa surgentes quindecim graduum numerum efficiunt, qui in psalterio
mystice continentur. amos, pastor et rusticus ruborum mora destringens, paucis
uerbis explicari non potest. quis enim digne exprimat tria et quattuor scelera
damasci, gazae, tyri, idumeae, filiorum ammon et moab et in septimo octauo que
gradu iudae et israhel? hic loquitur ad uaccas pingues, quae sunt in monte
samariae, et ruituram domum maiorem minorem que testatur. ipse cernit fictorem
locustae et stantem dominum super murum litum uel adamantinum et uncinum
pomorum adtrahentem supplicia peccatoribus et famem in terram: non famem panis
neque sitim aquae, sed audiendi uerbum domini. abdias, qui interpretatur seruus
domini personat contra edom et sanguineum terrenum que, fratris quoque iacob
semper aemulum, hasta percutit spiritali ionas, columba pulcherrima, naufragio
suo passionem domini praefigurans mundum ad paenitentiam reuocat et sub nomine
nineue salutem gentibus nuntiat. micheas de morasthi, coheres christi,
uastationem adnuntiat filiae latronis et obsessionem ponit contra eam, quia
maxillam percusserit iudicis israhel. naum, consolator orbis, increpat
ciuitatem sanguinum et post euersionem illius loquitur: ecce super montes pedes
euangelizantis et adnuntiantis pacem. ambacum, luctator fortis et rigidus, stat
super custodiam suam et figit gradum super munitionem, ut christum in cruce
contempletur et dicat: operuit caelos uirtus eius et laudis eius plena est terra
et splendor eius ut lux erit; cornua in manibus eius, ibi abscondita est
fortitudo eius. sophonias, speculator et arcanorum domini cognitor, audit
clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. indicit
quoque ululatum habitatoribus pilae, quia conticuit omnis populus chanaan,
disperierunt uniuersi, qui inuoluti erant argento. aggeus, festinus et laetus,
qui seminauit in lacrimis, ut in gaudio meteret, destructum templum aedificat
deum que patrem inducit loquentem: adhuc unum modicum que, et ego commouebo
caelum et terram et mare et aridam et mouebo omnes gentes; et ueniet
desideratus cunctis gentibus. zacharias, memor domini sui, multiplex in
prophetia, iesum uestibus sordidis indutum et lapidem oculorum septem candelabrum
que aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque oliuas a sinistris
lampadis cernit et a dextris, ut post equos rufos, uarios, albos et nigros et
dissipatas quadrigas ex effraim et equum de hierusalem pauperem regem
uaticinetur et praedicet sedentem super pullum filium asinae subiugalis. malachias
aperte et in fine omnium prophetarum de abiectione israhel et uocatione
gentium: non est mihi, ait, uoluntas in uobis, dicit dominus exercituum, et
munus non accipiam de manu uestra. ab ortu enim solis usque ad occasum magnum
est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo
oblatio munda. esaiam, hieremiam, ezechiel, danihel quis possit uel intellegere
uel exponere? quorum primus non prophetiam mihi uidetur texere, sed euangelium;
secundus uirgam nuceam et ollam succensam a facie aquilonis et pardum spoliatum
suis coloribus et quadruplex diuersis metris nectit alphabetum; tertius
principia et finem tantis habet obscuritatibus inuoluta, ut apud hebraeos ipsae
partes cum exordio geneseos ante annos triginta non legantur; quartus uero, qui
et extremus inter quattuor prophetas, temporum conscius et totius mundi φιλοΐστωρ,
lapidem praecisum de monte sine manibus et regna omnia subuertentem claro
sermone pronuntiat. dauid, simonides noster, pindarus et alcaeus, flaccus
quoque, catullus et serenus, christum lyra personat et in decacordo psalterio
ab inferis excitat resurgentem. salomon, pacificus et amabilis domini, mores
corrigit, naturam docet, ecclesiam iungit et christum sanctarum que nuptiarum
dulce canit ἐπιθαλάμιον. esther in ecclesiae typo populum liberat de periculo
et interfecto aman, qui interpretatur iniquitas, partes conuiuii et diem
celebrem mittit in posteros. paralipomenon liber, id est instrumenti ueteris ἐπιτομή,
tantus ac talis est, ut, absque illo si quis scientiam scripturarum sibi
uoluerit adrogare, se ipsum inrideat per singula quippe nomina iuncturas que
uerborum et praetermissae in regum libris tanguntur historiae et innumerae
explicantur euangelii quaestiones. esdras et neemias, adiutor uidelicet et
consolator a domino, in unum uolumen artantur: instaurant templum, muros
extruunt ciuitatis; omnis que illa turba populi redeuntis in patriam et
discriptio sacerdotum, leuitarum, israhelis, proselitorum ac per singulas
familias murorum et turrium opera diuisa aliud in cortice praeferunt, aliud
retinent in medulla.
9. cernis me scripturarum amore raptum
excessisse modum epistulae et tamen non inplesse, quod uolui. audiuimus tantum,
quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: concupiuit
anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. ceterum socraticum
illud inpletur in nobis: 'hoc tantum scio, quod nescio'. tangam et nouum
breuiter testamentum: mattheus, marcus, lucas, iohannes, quadriga domini et
uerum cherubin, quod interpretatur 'scientiae multitudo', per totum corpus
oculati sunt. scintillae micant, discurrunt fulgora, pedes habent rectos et in
sublime tendentes, terga pennata et ubicumque uolitantia. tenent se mutuo sibi
que perplexi sunt et quasi rota in rota uoluuntur et pergunt; quocumque eos
flatus sancti spiritus duxerit. paulus apostolus ad septem scribit ecclesias -
octaua enim ad hebraeos a plerisque extra numerum ponitur -, timotheum instruit
ac titum, philemonem pro fugitiuo famulo deprecatur. super quo tacere melius
puto quam pauca dicere. actus apostolorum nudam quidem sonare uidentur
historiam et nascentis ecclesiae infantiam texere, sed, si nouerimus scriptorem
eorum lucam esse medicum, cuius laus est in euangelio, animaduertimus pariter
omnia uerba illius languentis animae esse medicamina. iacobus, petrus,
iohannes, iudas septem epistulas ediderunt tam mysticas quam succinctas et
breues pariter et longas: breues in uerbis, longas in sententiis, ut rarus non
in earum lectione caecutiat. apocalypsis iohannis tot habet sacramenta, quot
uerba. parum dixi et pro merito uoluminis laus omnis inferior est; in uerbis
singulis multiplices latent intellegentiae.