lunedì 28 novembre 2016

Epistola XXII. Braulionis ad Eutropium episcopum

Domino meo episcopo, Braulio.

Sollicitudini beatitudinis vestrae, qua te dignaris immeritum requirere, dum non possum dignas gratias agere, quanto minus respondere? Sed ille qui solus se debitorem fecit pro inope, et cui cura est respondere pro impossibile, vice mea tibi Domino meo respondeat, et benignitatem quam in me ostendis ipse restituat. De festo autem Paschali, quod inquirere ab humilitate nostra jussisti, noverit sanctitas vestra hoc esse rectum ut sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, Pascha anno isto celebretur. Sic enim antiqui majores nostri praescripserunt, id est, ad Theodosium imperatorem Theophilus, sic successor ejus Cyrillus, sic Dionysius, sic ad papam Leonem Proterius, necnon et Pascasinus, et reliqui, quorum longum est facere mentionem; sed et nostri temporis vir insignis Hispalensis Isidorus: nec credo eos in negotio tam magno ac necessario praetermissa diligentia et labore potuisse delinquere.

In laterculo autem, quem dominus inspexisti, sicut vestra sanctitas scribit, forte mendosi Codicis aut librarii error est, et ideo non ut debuit, sed ut contigit, praescriptum habet. Nam in Kalendis Aprilis hoc anno non Christianorum, sed Pascha occurrit Judaeorum, ex Veteri non ex Novo Testamento. Sed quoniam oportet ut illorum praecedat et sic nostra sequatur, quia prius Vetus, postea Novum exstitit Testamentum; unde et Dominus quinta feria vetus Pascha cum discipulis manducavit, et nobis post hoc Sabbatum, quod in Dominica lucescit, passione et resurrectione sua sacravit, ideo cum illis simul celebrare non possumus, prohibente etiam Nicaeno concilio, quod in septimo libro ecclesiastico refertur historiae.

Quocirca in sequenti Dominica celebrandum est a nobis Pascha, quod erit, ut praemisi, sexto Idus Apriles, luna vicesima prima, cum illorum in Kalendis Aprilibus in praecedenti Dominica luna celebretur quarta decima.

Porro quod somissis ex tertia parte usu nostro decurrit, apud illos vacat, quia nisi quarta decima fuerit impleta, non celebrant Pascha.

Sed ut in brevi satisfaciam, et Dominus noster Jesus Christus, qui venit non solvere legem, sed implere, quia finis legis Christus, prius constitutum ex lege Pascha hoc sermone consummavit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis; post hoc, ut initiaret Novum, et secerneret a Vetere, et non in unum confunderet Vetus et Novum, ita exorsus est: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo: et ut ita a nobis secernatur, distinxit dicens: Hoc facite in meam commemorationem.

Ecce ut in brevi occurrit tibi meo domno suggessi, sed quaeso, ut nec verbosus, nec superfluus reputer; nam non est meum solum quod dixi; veritas enim communis est omnium, ac per hoc si quid dignum dixi, donum Dei est; de quo tu merito plus praesumis, in quo in commune sumus omnes, et si quid per me veritas loquitur, potius tuum est quam meum, quia tu potius diligis veritatem quam ego; et quia omne datum bonum desursum est, ideo magis tuum est, quia tu illius es qui sursum est; si autem est in his dictis quod displiceat rationi, meum est non Dei, ac sic cum vera dicimus, Dei sunt, non nostra: et ideo plus ejus sunt qui plus ejus est quam suus, et cum in me invenis quod ejus est, tuum invenis, et in me illius possides cujus sunt illa quae possides.

Quod reliquum est, salutem cum reverentia et amore dependo, et me orationibus tuis salvandum committo.

PL 80, 670-671.
______

Ed. critica: Epistolario de S. Braulio de Zaragoza, edición crítica […] con una introducción histórica y comentario por José Madoz, Madrid, 1941, p. 132-136.

Ruffini, M., Il computo della pasqua nell’epistola XXII di San Braulio, in Anales Toledanos 3 (1971), 277-291.

domenica 27 novembre 2016

Canones

Liber canonum, praefatio[1]

Canones generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt; in praecedentibus namque annis persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas: deinde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia episcopis sanctis in unum convenire nisi tempore supradicti imperatoris; ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno, de omni orbe terrarum convenientes, juxta fidem evangelicam et apostolicam secundum post apostolos symbolum tradiderunt. Quatuor autem principalia esse concilia, ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenet Ecclesia tam de Patris et Filii et Spiritus sancti divinitate, quam de praedicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione.

Prior harum Nicaena synodus est trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta , in qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata; cum de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit.

Secunda synodus est centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata, quae Macedonium sanctum Spiritum Deum esse negantem condemnans, consubstantialem Patri et Filio eumdem Paracliitum demonstravit, dans latius symboli formam quam tota Graecia et Latinitas in Ecclesiis praedicat.

Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum sub Juniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini Jesu Christi personam.

Quarta synodus est Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Martiano principe habita, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem et ejus defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis, una Patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae.

Hae sunt ut praediximus quatuor principales et venerabiles synodi totam fidem complectentes . Sed et si quae sunt synodi quas sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istarum quatuor auctoritatem omni manent stabilitae vigore, quarum etiam gesta in hoc opere condita continentur.

In principio autem hujus voluminis Nicaenam synodum constituimus propter auctoritatem ejusdem magni concilii, deinceps diversorum conciliorum Graecorum ac Latinorum, sive quae antea seu quae postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac temporum capitulis suis distincta, sub hujus voluminis aspectu locabimus; subjicientes etiam decreta praesulum Romanorum, in quibus pro culmine sedis apostolicae non impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina in unum a nobis coacta atque digesta, et sancti praesules paternis instituantur regulis, et obedientes Ecclesiae ministri vel populi specialibus imbuantur exemplis.

Canones autem qui dicuntur apostolorum, seu quia eosdem nec sedes apostolica recipit, nec sancti Patres illis consensum praebuerunt, pro eo quod ab haereticis sub nomine apostolorum compositi dignoscuntur; quamvis in eis quaedam inveniantur utilia, auctoritate tamen canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota, et inter apocrypha reputata.

Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur: regula autem dicta quod recto ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, sive quod distortum pravumque quid corrigat, synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum; concilii vero nomen tractum ex communi intentione, eo quod in unum dirigant omnes mentis obtutum; cilia enim sunt oculorum, unde et qui sibimet dissentiunt non agunt concilium, quia non sentiunt unum. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus quod ibi homines conveniant, sicut conventus, coetus vel concilium a societate multorum in unum.


[CANONES EVANGELIORUM.][2]

Eusebii Caesariensis epistola in subsequentes canones evangeliorum.

Eusebius Carpiano fratri in Domino salutem.

Ammonius quidam Alexandrinus, magno studio atque industria unum nobis pro quatuor Evangeliis derelinquit. Namque trium Evangeliorum sensus exceptos, omnes similes contextus Matthaei Evangelio quasi ad unum congestos, annexuit: ita ut eorumdem, quantum ad tenorem pertinet lectionis, sequens jam stylus interruptus esse videatur. Verum ut salvo corpore, sive textu caeterorum hic Evangeliorum propria et familiaria loca, in quibus eadem similiterque dixerunt, scire possis, ac vere disserere, accepta occasione ex praedicti viri studio, alia ratione decem numerorum tibi titulos designavi. Quorum primus, quatuor in se continet numeros, in quibus similia ab universis dicta sunt, Matthaeo, Marco, Luca, Joanne. Secundus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas, Joannes. Quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas. Quintus, in quibus duo, Matthaeus Lucas. Sextus, in quibus duo, Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo, Matthaeus, Joannes. Octavus, in quibus duo, Marcus, Lucas. Nonus, in quibus duo, Lucas, Joannes. Decimus, in quibus singuli de qubusdam proprie scripserunt. Et quidem subjectorum titulorum id est argumentum, clara vero eorum narratio haec est: etenim per singula loca Evangeliorum quidam numerus videtur appositus, paulatim incipiens a primo, deinde secundo, postremo tertio, et per ordinem librorum ad finem usque progrediens. Itaque per singulos numeros supputatio, per lineae distinctionem invenitur inserta, significans cui de decem titulis appositus numerus assignetur. Veluti siquidem primum, certum est in primo. Si vero in secundo, et eodem modo usque ad decem. Si igitur evoluto uno qualicumque cum quatuor Evangeliis, cuilibet capitulo velis insistere, et rescire qui similia dixerint, et loca propria agnoscere singulorum, in quibus eadem sunt prolocuti ejusdem sensus quem tenes, relegens propositum numerum, quesitumque eum in titulo quem demonstrat tituli subnotatio, continuo scire potes ex suprascriptionibus, quas in fronte notatas invenies: qui, aut quot de his quae inquiris, similia dixerint. Veniens etiam ad reliqua Evangelia per eumdem numerum, quem continent, videbis appositos per singulos numeros, atque eos in suis propriisque locis similia dixisse reperies.



[1] PL 84, 91-92
[2] PL 29, 529-532

lunedì 14 novembre 2016

Liber VI, 15 - 18

1. Canones Euangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitauit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos inuenire et scire possimus qui reliquorum euangelistarum similia aut propria dixerunt. 2. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt: Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus in quibus tres: Mattheus, Marcus, Lucas. Tertius in quibus tres: Mattheus, Lucas, Iohannes. Quartus in quibus tres: Mattheus, Marcus, Iohannes. 3. Quintus in quibus duo: Mattheus, Lucas. Sextus in quibus duo: Mattheus, Marcus. Septimus in quibus duo: Mattheus, Iohannes. Octauus in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus in quibus duo: Lucas, Iohannes. 4. Decimus in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim euangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris subdita est era quaedam mineo notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est era. 5. Verbi gratia: si est era prima, in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum perueniens. 6. Si igitur aperto quolibet euangelio, placuerit scire qui reliquorum euangelistarum similia dixerunt, adsumes adiacentem numerum capituli et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique inuenies quot et qui dixerunt; et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula euangelia de eisdem dixisse inuenies.


1. Canon autem grece, latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recto ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam uel quod regat uel quod normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum prauumque quid corrigat. 2 Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In precedentibus namque annis, persecutione feruente, docendarum plebium minime dabatur facultas. 3. Inde christianitas in diuersas hereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum conuenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem christianis libere congregari. 4. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Niceno de omni orbe terrarum conuenientes, iuxta fidem euangelicam et apostolicam, secundum post apostolos simbolum tradiderunt. 5. Inter cetera autem concilia quattuor esse uenerabiles sinodos, quae totam principaliter fidem conplectunt, quasi quattuor euangelia uel totidem paradisi flumina. 6. Harum prior Nicena sinodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arrianae perfidiae blasfemia damnata, quam de inequalitate sanctae Trinitatis idem Arrius adserebat; consubstantialem Deo patri Deum filium idem sancta sinodus per simbolum definiuit. 7. Secunda sinodus centum quinquaginta patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, sanctum spiritum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstrauit, dans simboli formam quam tota Grecorum et Latinorum confessio in eclesiis predicat. 8. Tertia sinodus Efesina prima ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo adserentem iusto anathemate condemnauit, ostendens manere in duas naturas unam domini Iesu Christi personam. 9. Quarta sinodus Calcidonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Euticen constantinopolitanum abbatem uerbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hereticis una patrum sententia predamnauit, predicans eadem sinodus Christum Deum sic natum de uirgine, ut in eum substantiam et diuinae et humanae confiteamur naturae. 10. Haec sunt quattuor sinodi principales, fidei doctrinam plenissime predicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita uigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. 11. Sinodum autem ex greco interpretari comitatum uel coetum. 12. Concilii uero nomen tractum ex more romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conueniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Vnde et concilium a communi intentione dictum, quasi comcilium, nam cilia oculorum sunt. Vnde et considium consilium, d in l littera transeunte. 13. Coetus uero conuentus est uel congregatio, a coeundo, id est conueniendo in unum. Vnde et conuentum est nuncupatum, sicut conuentus coetus uel concilium, a societate multorum in unum.


1. Pascale ciclum Ippolitus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theofilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorius, amplificatis eiusdem festiuitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. 2. Cuius quidem rationem beatissimus Cirillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem nouies calculans, quoto kalendas uel luna debeat pascalis sollemnitas celebrari, summa breuitate notauit. 3. Ciclum autem uocatum eo quod in orbe digestum sit, et quasi in circulo dispositum ordinem conplectat annorum sine uarietate et sine ulla arte. 4. Vnde factum est ut cuique materiae carmina simplici formitate facta ciclica uocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat stratum annorum.

5. Ciclus primus decemnouenalis:

B
Com.
III id. april.
l. XX

Com.
VI kal. april.
l. XVI

Em.
XVI kal. mai.
l. XVII

Com.
VI id. april.
l. XX
B
Com.
X kal. april.
l. XV

Em.
II id. april.
l. XVI

Com.
II non. april.
l. XVIIII

Em.
VIII kal. mai.
l. XX
 [etc.]

[9]. post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum. [A conditione mundi usque ad hunc nouissimum cicli annum computantur anni udccccxx]. 10. Antiquitus eclesia pasca quarta decima luna cum Iudeis celebrabat quocumque die occurreret. Quod ritum sancti patres in Nicena sinodo proibuerunt, constituentes non solum lunam pascalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis dominicae obseruare; et ob hoc pasca a quarta decima luna usque ad uicesimam primam extenderunt, ut dies dominicus non omitteretur. 11. Pascae autem uocabulum non grecum, sed hebreum est; nec a passione, quoniam pascin [πάσχειν] grece dicitur pati, sed a transitu hebreo uerbo pasca appellata est, eo quod tunc populus Dei ex Egipto transierit. Vnde et in euangelio:

Cum uidisset, inquit, Iesus quia uenit hora ut transiret de mundo ad patrem…[1]

12. Cuius nox ideo peruigilia ducitur, propter aduentum regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis eius nos non dormientes, sed uigilantes inueniat. Cuius noctis duplex ratio est: siue quod in ea et uitam tunc recepit, cum passus est; siue quod postea eadem hora, qua resurrexit, ad iudicandum uenturus est. 13. Eo autem modo agimus pasca, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam reuocemus, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. 14. Propter initium enim nouae uitae et propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pasca nostrum inmolatus est Christus; propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis nouorum in anni mensibus celebrationi pascali mistice adtributus est. 15. Quod uero tertiae ebdomadae die pasca celebratur, id est qui dies occurrit a quinta decima in uicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, qui septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum apparuit. 16. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico enigmate. Ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. 17. Quod uero a quarta decima luna usque ad uicesimam primam per dies septem pascalis dies queritur, propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio sepe figuratur; qui etiam ipsi eclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis, unde et Iohannes apostolus in Apocalipsin ad septem scribit ecclesias. 18. Eclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis significatur. 19. Varia autem obseruantia opinionum pascalis festiuitatis interdum errorem gignit. Latini namque a tertio Nonas Martias usque in tertio Nonas Apriles primi mensis lunam inquirunt; et si quinta decima luna die dominico prouenerit, in alio dominicum pasca protrahunt. 20. Greci primi mensis lunam ab octauo Idus Martias usque in die Nonas Apriles obseruant; et si quinta decima luna die dominico incurrerit, sanctum pasca celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque pascalem regulam turbat. 21. Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est dies trecentos quinquaginta quattuor habet. Dictus autem communis quia sepe duo ita coniuncti incedunt ut inuicem se in pascali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus semper solus est. 22. Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est trecentos octuaginta quattuor dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi diuinitus reuelatus, in quo iubentur hii qui longius habitabant, in secundo mense pasca celebrare. 23. Embolismus autem nomen grecum est, quod interpretatur latine superaugmentum, eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. 24. Embolismi autem anni et communes sic inueniuntur: si enim a quarta decima luna pascae precedentis usque ad quartam decimam sequentis trecenti octuaginta quattuor dies fuerint, embolismus annus est; si trecenti quinquaginta quattuor, communis. 25. Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis; at ubi quarto anno assem conpleuerit, bissextum annum facit. 26. Dictus autem bissextus quia bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies, sicut et quadrantem propter quater ductum; quod est bissextus quem super dierum cursum in annum sol facit; [siue quod nequeat anno suo introduci, nisi bis sexto nonas Martias conputaueris, hoc est et primo die sexto nonas Martias et, addito bis sexto, alio die sexto nonas Martias iteraueris. 27. A sexto autem nonas Martias usque in diem pridie Kalendas Ianuarias in lunae cursum bissextus adponitur atque inde detrahitur. 28. Intercalares autem dies idcirco uocantur, quia interponuntur ut ratio lunae solisque conueniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere. 29. Epactas Greci uocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se reuoluuntur. Quas ideo Egiptii adiciunt, ut lunaris emensio rationi solis equetur. 30. Luna enim iuxta cursum suum uiginti nouem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in annum lunares dies trecenti quinquaginta quattuor; remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Egiptii adiciunt. 31. Vnde et adiectiones uocantur; absque his non inuenies lunam quota sit in quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper undecimo Kalendas Apriles repperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die. 32. Continentur autem circulo decemnouennali; sed cum ad uiginti nouem epactas peruenerint, qui est circulus nonus decimus, iam sequenti anno non addes super uiginti nouem undecim, ut decem adnunties detractis triginta, sed inde reuerteris, ut undecim pronunties.


1. Festiuitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res diuina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est dicitur. Solemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutari ob religionem non debeat, ab solu, id est firmo atque solido nominata, [uel ex eo, quod soleat fieri in anno]. 2. Celebritas autem uocatur quod non ibi terrena, sed celestia tantum agantur. 3. Pasca festiuitatum omnium prima est, de cuius uocabulo iam superius dictum est. 4. Pentecosten, sicut et pasca, apud Hebreos celebris dies erat, quod post quinque decadas pascae celebratur; unde et uocabulum sumsit, pente enim grece quinque; in quo die secundum legem panes propositionis de nouis frugibus offerebantur. 5. Cuius figuram annus iubeleus in testamento ueteri gessit, quae nunc iterum per futuram repromissionis eternam requiem prefiguratur. 6. Epifania grece, latine apparitio siue manifestatio uocatur. Eo enim die Christus sideris indicio magis apparuit adorandus; quod fuit figura primitiae credentium gentium. 7. Quo die dominici baptismatis sacramentum et permutatae in uinum aquae, factorum per dominum signorum principia extiterunt. 8 Duae sunt autem epifaniae: prima, in qua natus Christus pastoribus Hebreorum angelo nuntiante apparuit; secunda, in qua ex gentium populis stella indice presepis cunabula magos adoraturos exhibuit. 9. Scenophegia sollemnitas Hebreorum, de greco in latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur; quae celebrabatur a Iudeis in memoriam expeditionis, cum ab Egipto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo scenophegia. Scena [Σκηνὴ] enim grece tabernaculum dicitur. Quae sollemnitas apud Hebreos septembri mense celebrabatur. 10. Neomenia apud nos kalendae, apud Hebreos autem, quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et grece mene [μήνη] luna appellatur, inde neomenia, id est noua luna. 11. Erant enim apud Hebreos ipsi dies kalendarum ex legali institutione sollemnes, de quibus in Psalterio dicitur:

Canite in initium mensis tuba, in diem insignis sollemnitatis uestrae[2]

12. Encenia est noua templi dedicatio. Grece enim cenon [καινὸν] dicitur nouum. Quando enim aliquid nouum dedicatur, encenia dicitur. Hanc dedicationis templi sollemnitatem Iudei octobrio mense colebant. 13. Dies palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Saluator noster, sicut propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse peribetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obuiam ei clamauerunt:

            Osanna, benedictus qui uenit in nomine Domini rex Israel.[3]

14. Vulgus autem ideo hunc diem Capitilauium uocant, quia tunc moris est lauandi capita infantum, qui unguendi sunt ne obseruatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. 15. Hoc autem die simbolum conpetentibus traditur propter confinem dominicae pascae sollemnitatem; ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. 16. Cena dominica dicta est, eo quod in eo die Saluator pasca cum suis discipulis fecerit; quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo crisma conficitur, atque initium noui et ueteris cessatio testamenti declaratur. 17. Sabbatum ab Hebreis ex interpretatione uocabuli sui requies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requieuisset. 18. Siquidem et eo die requieuit Dominus in sepulcro, ut quietis illius misterium confirmaret, quem Iudeis obseruandum in umbra futuri preceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua eius figuram adinpleuit, obseruatio eius quieuit. 19. Dominicus dies proinde uocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Iudeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festiuitatem suam. 20. Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. 21. Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut preiret in capite eclesiae, quod corpus eclesiae speraret in finem, iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, celebrari coepit.





[1] Io 13,1.
[2] Ps 81,4.
[3] Io 12,13